# De Amore et Dilectione Dei 4.1.106-53

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 4, lines 4.1.106-4.1.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/4.1.106

[Caput XIX.]
De initio .
Initium namque vehementer in inspiciendum est sicut per leges: "Uniuscuiusquerei potentissima pars est principium." Et uniuscuiusque contractus initiumspectandum est. Ita et in omnibus alijs negotijs diligenter circumspiciendasunt. Nam ut Salustius ait, "Omnia mala exempla orta sunt ex bonis initiis."Et quia ut dixit Ihesus Syrac dixit, "In omnibus bonis duplitia mala invenies,"prudenter et cum deliberato consilio in initia pertractabis. "Prudentisenim proprium est consilia examinare, et non cito credulitate ad falsaprolabi."
Nam si in bonis initiis periculum est propter duplicia mala, multo maiuspericulum in aliis tibi rebus male inceptis versatur. Nam ut in decretislegitur, "Vix bono peraguntur exitu que malo sunt inchoacta principio."Et sic eciam Pamfilius dixit, Principium finemque simul prudentia spectat.
Rerum finis habet crimen et omne decus.
Verbi principium, finemque circumspice verbi,
Ut melius possis premeditata loqui. Et Seneca in epistolis dixit, "Facilius est initia vitiorum prohibere quaminpetum regere." Et alibi, "Facilius est initia excludere quam admissaconprimere."
Nisi enim initia malorum conprimas, mala crescunt et modum non servant.Quare idem Senaeca dixit: "Nunquam pernitiosa servant modum: initia enimin potestate nostra sunt: de eventu fortuna iudicat." Et Martialis Cocusdixit, Spina recens et parva tibi, Sejane, putanda,
Dum rudis et parva est culpa putanda tibi;
Firmat humi spinam robusta et plurima radix,
Mens assueta malo, firmus heret ei. [Caput XX.]
De tristicia .
Circa prudentiam eciam illud nota quod si bene prudens fueris, tristiciamhuius seculi ab animo tuo penitus fugabis. Nam Salomon ait, "Sicut tineavestimento et vermis ligno, ita tristicia nocet hominis cordi." Et iterum,"Non contristabit iustum quicquid ei acciderit; impii autem replebunturmalo." Et Ihesus Sirac dixit, "Multos enim occidit tristicia, et non estutilitas in illa." Et alibi idem dixit, "Animus gaudens floridam vitamfacit, spiritus tristis exicat ossa." Et Seneca in epistolis dixit, "Nichilest stultius quam famam captare tristitie et lacrimas approbare;" "Nichilenim sapienti viro accidere potest, quod eum contristet: stat rectus subquolibet pondere." Et alibi idem dixit, "Nulla res citius ad odium venitquam dolor; recens dolor libenter ad se consolatorem inducit, inveteratusvero deridetur, nec inmerito: aut enim simulatus est aut stultus." Et Pamfiliusdixit, Ut graviter doleat, non pertinet ad sapientem,
Cum dolor ad dominum premia nulla ferant. Unde alibi idem dixit, Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
