Latin
Book 4, lines 4.1.126-4.1.67
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 4.1.126-67
Not analysed yet
[Caput XXI.]
De verecundia .
Verecundia insuper tua facta dictaque decoret. Ait enim Salomon, "Antegrandinem preibit corruscatio; et ante verecundiam preibit gracia." Spesenim est salutis. Hominem obiurgat pudor certe quem non flectit, non frangittimor. Nam ut ait sapiens, "Ubicumque pudor, ibi et fides." Et qui timetverecundiam, timet contumeliam; raro accipit iniuriam. Nam et alibi dixit,"Sine verecundia nichil rectum esse potest, nichilque honestum." QuareSeneca in epistolis dixit, "Verecundia bonum est in adolescente signum."
"Pudor vero dimissus numquam reintegratur," ut idem ait. Que verecundiaet sic diffinitur: "Verecundia est in gestu et in verbo honestatem servare." Non tamen debet esse nimia verecundia. Nam ut ait quidam philosophus, "Tectaingenie debilitat verecundia, parva confirmat." Et nota quod si vitiispectus tuum purgaveris et illud predictis virtutibus aliisque undique armaveris,facillime poteris de activa vita ad contemplativam transire, et spirituambulando amorem presentis vite quos illaqueatos tenet contempnere.
[Caput XXII.]
De amore vite contempnendo .
Nam ut in Contemptu Mundi legitur, Fallitur inscipiens vite presentis amore.
Sed sapiens novit, quantum sit plena dolore.
Quidquid formosum mundus gerit aut pretiosum,
Floris habet morem, cui dat natura calorem.
Mox ut siccatur, totus color annichilatur.
Postea nec florem monstrant, nec spirat odorem.
Regia maiestas, omnis terena potestas,
Prosperitas rerum, series longinqua dierum
Transiet absque mora, cum mortis veniet hora. Quicquid ergo facies referas ad mortem. Nam ut Seneca in epistolis dixit,"Nichil eque produerit tibi ad temperantiam omnium rerum quam frequenscogitatio brevis evi." Operare igitur pro futuro seculo quasi minime sismoriturus, et pro presenti quasi semper victurus. Ut quidam philosophusdixit, "Non ergo ponas spem in longa vita, ne male vivas." Nam ut ait Seneca,"Male vivit qui semper vivere putat." Et Cato dixit, Tempora longa tibi noli promittere vite:
Quocumque ingredieris, mors sequitur umbram. Et alius dixit, "Non vivit, cui nichil in mente est, nisi ut vivat." Etquidam philosophus dixit, "Omnis itaque dies velud ultimus ordinandus est."
Et si forte spem posueris in longa vita, recordare frequenter, quodSeneca dixit, "In longa vita pulvis et lutum et pluvia." Sic in longa vitamulta sunt incommoda. Et recordare eciam omnia mundana transitoria foreatque caduca. Dicitur enim in Mundi Contemptu ,Mundi quid sit honor cur nunc tibi scribere conor?