# De Amore et Dilectione Dei 4.1.187-188

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 4, lines 4.1.187-4.1.188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/4.1.187

De vita autem contemplativa, que otiosa sive tranquilla dicitur, idemTullius dixit, Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatemexpetentes a negotiis publicis se removerunt, ad ociumque perfugierunt;in hiis et nobilissimi phylosophi longique principes et quidam hominesseveri et graves nec populi nec principum mores ferre potuerunt, vixeruntquenonnulli in agris delectati re familiari sua, et eorum quidam contentisuo et parvo. Neutrorum contempnenda sententia est, sed facilior et tutioraliis gravis aut molesta vita est otiosorum. Unde Ihesus Sirac dixit, "Filij, ne in multis sint actus tui." "Nec ventileste in omnem ventum." Nec omnis aura moveat te. Et Dominus in evangeliodixit Marthe que in actu erat et satagebat circa frequens ministerium,"Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Porro unum estnecessarium. Maria optimam partem elegit, que non auferretur ab ea." Quodideo dixit, quia in contemplatione erat circa pedes Deum et audiebat verbumIhesus. Et Apostolus dixit, "Nemo militans Deo implicat se secularibusnegotiis." Et ideo dixit quidam philosophus, "Qui vult mundum relinquere,videat ne aliquid teneat quod sit illius partium, quoniam tantundem valeret,ac si paleis ignem extingueret." Quare alius philosophus dixit, "Fide firmitermilitaveris, omnia tibi erunt prospera quocumque ieris." Et quidam aliusdixit, "Vende hoc seculum pro futuro et utrumque lucrabis." "Seculum enimhoc quasi pons instabilis: cuius introitus est matris uterus, et eiusdemmors erit exitus," ut alius philosophus dixit. Et ideo ait, "Quis potestin hoc seculo cum mutabile sit aliquid stabile habere, vel quis potestin hac vita aliquid durabile cum sint omnia transitoria habere?"
Hec tibi, fili karissime, de amore et dilectione Dei et proximi et aliarumrerum et de forma vite breviter et summatim scribere curavi, non tamenad plenum propter parvitatem mee scientie. Verum quia ut ait lex, "Quinon subtiliter factum tantum dat laudabilior est quam prius invenit." Tuinvocato Dei omnipotentis nomine ex ingenio ab eo tibi prestito hoc opusculumemendabis et augere studebis, et cum dederit tibi gratiam vitam mutabis,et vitia et peccata ita vinces, atque fugabis, ut merito Vincentius valeasnuncupari. Viriliter ergo age confortetur cor tuum et sustine Dominum etad regnum celorum satage pervenire. Ad quod ille nos conducat qui sinefine vivit et regnat. Amen.

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
