# De Amore et Dilectione Dei 4.1.25-48

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 4, lines 4.1.25-4.1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/4.1.25

Sed mali semper invident bonis. Nam ut beatus Ambrosius dixit, "Si nonesset claritudo sanctorum invidia non surgeret impiorum." In tantum certedicitur invidia nocere, ut ferens illam dicatur inde comburi. Quare dixitOratius, Invidus invidia comburitur intus et extra. "Invidiosus ego, non invidus esse laboro." Invidia livet qui recitanda silet.
Crimine se fedat qui, quod sapit utile, celat. Non ergo debes celare utilia propter invidiam, sed illa cuilibet ostendere,quia hoc faciendo tua scientia tibi et aliis prodest et tui ingenii fructumcapis. Nam dixit Tulius, "Fructus ingenii et virtutis omnisque prestantietum maximus habetur, cum in proximum quemque confertur." Si autem celaverisutilia, tua scientia nec tibi nec alteri proderit. Dici enim consuevit,"In mundo duo sunt, que abscondita prosunt: fossus humi census, clausussub pectore sensus."
Invidia itaque taliter fugias, quod tacendo vel loquendo vel faciendote vel alium non ledas, sequendo dictum Catonis qui dixit, Invidiam nimio cultu vitare memento;
Que si non ledat, tamen hanc sufferre molestum est. Et non solum a corde tuo invidiam repellere debes, sed eciam ab alioruminvidia quantumcumque potes precavere, et maxime ab invidia amicorum quefrequenter magis hominem ledit quam inimicorum insidia. Nam ut dixit quidamsapiens, "Cavere nos magis amicorum invidiam quam innimicorum insidiasoportet. Illud enim apertum, hoc celatum malum." Quia fraus que non speraturpotentior est. Contra invidiam ergo dilectionem Dei et proximi opponas,conpatiendo proximorum detrimentis, et congaudendo de illorum commodis.
[Caput VI.]
De sapiencia .
Sapienciam et meditationem dapiferas tuas constituas. Eruditio et studiumcibos tuos spirituales decoquat. Sapiencia enim sine doctrina et meditationeet assiduitate boni studii et luminatione et eruditione et vigilia vellectione non bene acquiritur nec pertinetur. Ait enim Cassiodorus, "Egrescitprofecto ingenium, nisi iugi lectione reparetur." Quare ut ait Seneca,"Acuit animum intenso, frangit remissio." Quod ad bonam continuationemstudii nec tantum scribere debemus, nec legere tantum; altera enim resconstringit vires et exarduit, altera solvit et diluit. "Invicem ergo hocet illo comeandum est et alterum altero temperandum," ut quidam sapiensdixit. Et de predictis plene notavi supra in principio huius libri DeDoctrina . Memoriam vero thesauris sapiencie tue instanter preferas.Solet enim plus prodesse si pauca sapiencie tue precepta memorie teneas,et illa impromtu et in usu sint tibi, quam si multa didiceris sed illamemorie non commendaveris. Quam memoriam iuvare debes cogitatione et ingeniiexercitatione. Enim Tullius De Senectute , "Exercende memorie gratia,quid cotidie dixerim, audierim, egerim, conmemoro vesperi." Hec sunt exercitationesingenii.

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
