# De Amore et Dilectione Dei 4.1.35-41

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 4, lines 4.1.35-4.1.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/4.1.35

[Caput IV.]
De superbia .
Humilitatem vero contra superbiam semper opponas, ut contumeliam vitarepossis, bonaque humilitatis assequi. Nam ut sapiens dixit, "Ubi fueritsuperbia, ibi et contumelia; ubi autem humilitas, ibi sapientia," simulcum gloria. Dixit enim alibi Salomon, "Timor Domini disciplina sapientie,et gloriam precedit humilitas." Et iterum, "Superbum sequitur humilitas,et humilem spiritum suscipiet gloria." Est autem superbia amor proprieexcellentie, et fuit initium peccati superbia. Unde Ihesus Sirac dixit,"Initium superbie hominis, apostatare Deo; quoniam ab eo, qui fecit illum,recessit cor eius; quoniam initium peccati est omnis superbia." Et certe,"Contrictionem precedit superbia; et ante ruinam exaltatur spiritus," utidem Salomon dixit. Et Ihesus Syrac dixit, "Odibilis est coram Deo et hominibussuperbia, et execrabilis omnis iniquitas." Et iterum, "Obiurgatio et iniurieannullabunt substantiam; et domus, que nimis locuplex est, annullabitursuperbia." Et eciam Iob dixit, "Si ascenderit usque ad celos superbia,et capud eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur."
Et nota superbiam alias habere radices, quod et omnibus vitiis fugatisadhuc remanent reliquie superbie. Unde dicitur, Cum bene pugnaris,
Que nimis infestat, vincenda superbia restat. De qua superbia et superbis plus nos in titulo De Amicitia Superbi velPerversi Hominis Vitanda . Et debes fugere superbiam eciam in prosperisrebus. Unde Tullius dixit, Eciam in prosperis rebus ad voluntatem nostram fluentibus superbiammagno opere fugiamus. Nam ut adversas res, sic et secundas immoderate ferrelevitatis, preclara est equalitas in omni vita et idem vultus eidemquefrons, ut de Socrate dicitur. [Caput V.]
De invidia .
Invidiam enim omnino fugias. Pocius enim ledit ferentem quam illum contraquem portatur. Qui enim invidiam secum portat, nunquam letus est, niside proximorum detrimento, et nunquam tristis nisi de eorum commodo. Undedescribitur: "Invidia est odium aliene felicitatis, vel dolor animi exalienis commodis." Et ita, "Quanta sunt felicium hominum gaudia, tantisunt invidorum gemitus," ut Socrates dixit. Unde quidam sapiens dixit,"Dignos esse invidos, si fieri posset, in omnibus civitalibis oculos etaures habere, ut de bonitatibus omnium torquerentur." Et certe notabilisest regula quam tradit Cassiodorus, dicens, "Quicquid ex invidia dicitur,veritas non reputatur." Quam invidiam secum portant plerumque paupereset detractores et ydiote qui invident aliene scientie, unde Salustius dixit,"Semper in civitatibus quibus nulle opes sunt bonis invident, malos extolluntvetera odiunt, nova expectant, odio suarum rerum mutari omnia student."Sapientes autem aliis non invident. Unde scriptum est, "Non invident alienescientie vel virtuti qui confidit de sua."

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
