# De Amore et Dilectione Dei 4.1.54-125

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 4, lines 4.1.54-4.1.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/4.1.54

Acquirit gemitus premia nulla tuus.
Tenperet ergo tuum modus et prudentia fletum;
Terge lacrimas tuas; prospice quid facias. Et eciam supradictis Seneca dixit, "Non afligitur sapiens liberorum velamicorum amissione: enim animo fert illorum mortem quo suam expectat.""Malo enim, ut relinquas dolorem quam ab illo relinquaris: et quam primumid facere desiste, quod, eciam si voles, diu facere non poteris." Undequidam sapiens nuntiata sibi filii morte inquid, "Cum enim genui moriturumscivi."
Si ergo moriantur amici tui, non eos plorabis. Nam ut idem ait, "Necsicci sint oculi amissio amico nec fluant: lacrimandum est, et non plorandum."Servias itaque amicis tuis in vita sua, et eos repara, si potes. Nam utidem ait, "Sanctius est amicum reparare quam flere." Et temperatus tamenfletus inter tristes non est prohibitus immo census, secundum beatum Paulumqui dixit in epistola prima ad Romanos, "Gaudete cum gaudentibus et fletecum flentibus," et cetera. Et eciam secundum Cassiodorum, "Piaculum quoddamest inter tristes velle gaudere." Et eciam Tullius De Amicitia dixit,"Proprium est animi bene constituti, et letari bonis rebus et dollere contrariis."
Ideo eciam repellere debes tristitiam huius seculi, quia ut beatus Paulusdixit in epistola secunda ad Corrinthos, circa medium: "Seculi autem tristitiamortem operatur. Que enim secundum Deum est tristitia, penitenciam in salutemstabilem operatur." Et ideo illam a te repellere non debes, sed potiusillam die noctuque studeas habere, quia postea "convertitur in gaudium,"ut Dominus in evangelio dixit. Unde Salomon ait, "Cor sapientum ubi tristitia,et cor stultorum ubi letitia." Et iterum, "Melius est ire ad domum luctusquam ad domum convivii."
Prudentia vero acquisita iustitiam tanquam tibi necessariam semper anteocculos habeas, illam diligendo et usque ad mortem pro illa pugnando. Dequa satis tibi supra dixi in titulo De Amore et Dilectione Rerum Incorporalium .

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
