# De Amore et Dilectione Dei 4.1.68-2-156

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 4, lines 4.1.68-4.1.156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/4.1.68-2

Nosti quippe satis quia nil habet utilitatis.
Predia terrarum, possessio divitiarum,
Fabrica murorum, grandis structura domorum,
Gratia mensarum cum delitiis epularum,
Insignesque thori, cuppe siphique decori,
Resplendens vestis, que moribus obstat honestis,
Grex armentorum, spatios cultus agrorum,
Fertile vinetum, diversa vite repletum,
Gloria natorum, dilectio dulcis eorum,
Cuncta relinquitur, nec post hoc invenientur.
Quod breviter durat quis prudens querere curat?
Non metuens hominem, faciet mors aspera finem
Rebus mundanis, mendacibus et male sanis. In mentem eciam habeas quod dici consuevit, "Omnia transibunt: nos ibimus,ibitis, ibunt." "Omne quod est genitum, tendit ad interitum." Omnia pretereuntpropter amare Deum.
Predictis itaque pensatis sapienterque cognitis, Salomon reputavit omniaque sub sole sunt vanitatem et afflictionem spiritus, et nichil sub solemanere, dicens: Magnificavi opera mea, hedificavi mihi domos, plantavi vineas; feciortos et pomeria, consevi ea cuncti generis arboribus; extruxi mihi piscinasaquarum, ut irrigarem silvas lignorum germinantium, possedi servos et ancillas,multamque familiam habui, armenta quoque, et magnos ovium greges, ultraomnes qui ante me fuerunt in Ierusalem; coacervavi mihi argentum et aurum,et substantias regum et provintiarum; feci mihi cantores et cantatrices,et delitias filiorum hominum, sciphos, et urceos in ministerio ad vinafundenda; et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt: sapientiaquoque perseveravit mecum. Et omnia que desideraverunt oculi non negavieis, prohibui cor meum qui omni voluntate frueretur, et oblectaret se inhiis que paraveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.Cumque me convertissem ad universa opera que fecerunt manus mee, et adlabores in quibus frustra inundaveram, vidi in omnibus hiis vanitatem etafflictionem animi, et nichil manere sub sole. Si ergo Salomon tam sapiens et qui ferre omnia bona quecumque excogitaripossunt habuit, et ea pro nichilo reputavit, nos alii miseri homines quiferre nulla habuimus eaque ipsa cum labore acquirimus, cum timore retinemus,cum tormento amittimus, quare in hiis inheremus et pro illis Deum creatoremnostrum relinquimus, simulque vittam amittimus eternam?

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
