# De Amore et Dilectione Dei 4.1.7-4

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 4, lines 4.1.7-4.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/4.1.7

Ius est ars boni et equi. Inde precepta iuris oriuntur queque sunt hec:honeste vivere, alterum non ledere, cuique tribuere. Predicta itaque taliterhominem ornant, atque bonis moribus conformant, quod merito illa sicutte ipsum diligere debes. Ratio autem est quidam mentis aspectus, de quaSeneca in epistolis dixit, "Ratio est arbitra bonorum et malorum." "Sequiturautem ratio naturam. Quid est ergo ratio? Nature imitatio." Aliter eciamdiffinitur, "Ratio est vis discretiva boni et mali, liciti et illiciti,honesti et inhonesti," cum electione boni et fuga mali. Inde dicitur ratiocinatio,id est, rationis inquisitio. Que valde est diligenda et omnibus amplectendanegotiis. Nam quod ratione caret non potest esse diuturnum. Qui enim rationemsecum portat totum mundum vincit. Unde scriptum est, "Si vis vincere totummundum, subice te rationi." Ratione enim inhibenda est adholescentia, etbene adhibita ratio cernit quid optimum sit; neglecta vero multis implicaturerroribus. Et ut ait Tullius, "Sicut in reliquis rebus maiora sunt operaanimi quam corporis, sic hee res quas ratione et ingenio persequimur gratioressunt quam ille que viribus."
[Caput II.]
De artibus diligendis .
Si divitie vel opes ut dixi sunt diligende, multo fortius artes quibusdivitie vel opes acquiruntur diligere debes. Nam ut Seneca epistolarumdixit, "Artes serviunt nature, sapientia imperat." Licet enim liberalesartes non dent virtutem, tamen animum preparant ad accipiendam virtutem.Alie vero artes homines ditant, et nota quod ars dicitur ab arcendo, eoquod ad ipsam tamquam ad aliquod certum homo arcetur. Est autem ars infinitoruminfinitum compendium, vel ars est collectio preceptorum ad unum finem tendentium.Artes ergo diligas easque habere studeas, et ex hiis filios instruas. Artibusenim vita hominis instruitur atque defenditur, opes acquiruntur et retinentur,eciam opibus deficientibus artes ita preciose sunt quod non relinquunthominem usque in mortem. Unde Cato dixit, Cum tibi sint nati nec opes, tunc artibus illos
Instrue, quo possint inopem defendere vitam. Et alibi, Disce aliquid, nam cum subito fortuna recedit,
Ars remanet vitamque hominis non deserit unquam. Et eciam Pamfilus dixit, Ars animos frangit et firmas diruit urbes,
Arte cadunt turres, arte levatur honus;

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
