Latin
Book 4, lines 4.1.96-4.1.186
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 4.1.96-186
Not analysed yet
Fine coli modico forma virilis amat. Inde eciam quidam sapiens dixit, "Quid est nequius aut turpius effeminatoviro?" Componas ergo primum mentem tuam et tecum consistas, non vacillandoet stabilitatem servando. Ait enim Seneca in epistolis, "Primum argumentumconposite mentis existimo posse consistere secumque morari." Inde eciamCato dixit, Conveniet nulli, qui secum disidet ipse. Postea vero cum bonis hominibus bene utaris, non solitarie vivendo, sedsemper bonam societatem affectando. Nam ut idem Seneca dixit, "Non potestaliquid bonum esse nisi cum homine." Et alibi, "Nullius boni sine socioiocunda possessio est." Si enim bonum socium semper tecum habueris minuspeccabis. Nam ut idem dixit, "Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturistestis assistat." Tu ergo cum peccare cupis, recordare quod Deus cum celesticuria te videt, tuique peccati testis et iudex est affuturus. Et eciamYsoppus dixit, Sic adeo noli tibimet confidere soli;
Cuilibet ipse pari contempseris ut sociari. Et Salomon dixit, Melius est duo simul esse quam unum; habent enim emolumentum societatis. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Ve soli, quia cum ceciderit, nonhabet sublevantem. Et si dormierint duo, fovebantur mutuo; unus quomodocalefiet? Et si quispiam prevaluerit contra unum, duo resistent ei; funiculustriplex difficile rumpitur. Et Martialis quasi idem perversus dixit, Emule, ve soli! quia dum cadit ipse, levantem
Non habet, in se ipso spem sibi conposuit.
Federa dum contempnit, dum spernit habere sodalem,
Perficit, ut sese nemo iuvare velit.
Cum socio socius partitur pondera furti,
Propria partitur vera fides socii.
Nescit amor vehemens, ad queque pericula rumpi,
Nec funis triplex rumpitur ex facili.
Forte quidem velles socium reperire fidelem,
Sed pravi mores zelus et ira negant. [Caput XXIV.]
De vita activa et contemplativa .
Conversione ante ad Dominum a te facta, poteris de duabus viis unameligere, videlicet activam vel contemplativam vitam, de quibus hominesmulta cogitando pluresque valde dubitant quam eligere velint. Sed Tulliusde activa vita dixit, "Fructuosior autem hominum generi, et ad caritatemamplitudinemque aptior est vita eorum, qui se ad rem publicam et ad magnasres gerendas accomodaverunt. Et iterum de eadem Tullius dixit, Magis est secundum naturam pro omnibus generibus, si fieri potest,conservandis aut iuvandis maximos labores molestiasque suscipere, quamvivere in solitudine non modo sine ullis molestiis, sed eciam maximis voluptatibushabundare, et omnibus copiis, ut excellas alios pulcritudine et iuribus. Quocirca optimo et splendidissimo quisque ingenio longe illam vitam huicanteponit. Ex quo efficitur hominem nature obedientem homini nocere nonposse. Nam et alibi scriptum est, "Nichil est tam naturale quam consortem natureiuvare."