# De Amore et Dilectione Dei 4.1.97-43

Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei, Book 4, lines 4.1.97-4.1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/de-amore-et-dilectione-dei/4.1.97

[Caput XVII.]
De constantia .
Contra levitatem et imbecilitatem animi constantiam viriliter opponas.De qua Tullius dixit, "Nichil est quod tam deceat, quam in omni re gerendacapiendoque consilio servare constantiam." Inde et Cato dixit, Constans et lenis, ut res expostulat, esto:
Temporibus mores sapiens sine crimine mutat. Que quidem constantia in Moralium Dogmate ita diffinitur: "Constantiaest stabilitas animi firma et in proposito perseverans."
[Caput XVIII.]
De prudentia .
Prudentia denique actionem tuam contemplationemque tuam et omnia dictafactaque tua disponat et regat atque gubernet. Nam ut ait Cassiodorus,"Superavit cuncta infatigabilis et expedita prudentia." Que prudentia sicdescribitur: "Prudentia est rerum bonarum et malarum utrarumque discretio,"cum electione boni et fuga mali. Que quidem prudentia ad beatam vitam satisest, secundum Senecam epistolarum dicentem, Qui prudens est, temperans est et constans est; qui inperturbatusest sine tristicia est; qui sine tristitia est beatus est: ergo prudensbeatus est, et prudentia ab beatam vitam satis est. Si vis ergo cum prudentia beate vivere, esto prudens, constans, et temperans,et imperturbatus, sine tristitia.
Et nota quod prudentia habet sub se species sex, scilicet: rationem,intellectum, providentiam, circumspectionem, cautionem, docilitatem. Quidsit ratio, supra diffinitum est. Intellectus est speculatio veri. Providentia est presens notio futurorum pertractans eventum. Circumspectioest contrariorum vitiorum cautela. Cautio est discernere a virtutibus vitijaspeciem virtutum preferentia. Docilitas est virtus docendi imperitos. Itaque si prudentiam habueris, eciam alias predictas virtutes que speciesprudentie dicuntur tecum portabis. Et si vis prudentiam exercere, cum providentiain futura prospectum intende. Et que possunt contingere animo tuo cunctadispone. Unde Cato dixit, Prospice qui veniunt hos casus esse ferendos;
Nam levius ledit quicquid previdimus ante. Et iterum, Quod sequitur specta quodque minet ante, videto. Et alius dixit, "Iacula previsa minus feriunt." "Nichil itaque tibi subitumsit, sed totum ante porpenses." Nam ut Seneca De Formula Honeste Vite dixit, "Qui providus est, non dicit �non putavi hoc fieri;� quia non dubitat,sed expectat; non suspicatur, sed cavet." Et alibi in epistolis dixit,"Nichil autem ordinatum est quod precipiatur et properat providentiam.""Itaque tua," secundum Senecam, futura provideat, preterita recordetur, presentia ordinet. Nam quinichil de preterito cogitat, perdit vitam; qui nichil de futuro premeditatur,in omnia incautus incidit. Omnia proponas autem in animo tuo et mala futuraet bona, ut illa sustinere possis: ita moderari. Cuiusque facti causam require, et cum initia inveneris exitus cogitabis.

---

Albertano of Brescia, DE AMORE ET DILECTIONE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus.html.
