# Liber consolationis et consilii 1.293-298

Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii, Lines 1.293-1.298. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/liber-consolationis-et-consilii/1.293

Caput XLII.
De patientia .
Est enim patientia æquanimis tollerantia illatorum; vel "patientiaest virtus contumeliarum et omnis adversitatis impetus æquanimiterportans;" vel "patientia est remedium injuriarum, " ut in Moralium Dogmate continetur.
"Patientia itaque occultas habet divitias;" "patiens enim et fortisse ipsum felicem facit, " et "dolori eujusque remedium est patientia. " Etcerte a quibusdam dicitur, plus valere patientiam omnibus aliis virtutibus;unde versus: Nulla valet tantum virtus, patientia quantum. Et iterum: � Virtus vidua est, quam non patientia firmat. Et etiam Cato dixit: Maxima enim morum est semper patientia virtus. Et Socrates dixit: "Patientia est portus miseriarum. " Hoc denique scias, quod non bene doctus est, qui bene pati non potest; ait enim Salomon: "Doctrinaviri per patientiam ejus cognoscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi;"et iterum: "Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens, exaltabit stultitiam suam;" et alibi: "Vir iracundus provocat rixas: quipatiens est, mitigat suscitatas."
Et nota quod, sicut patientia optima est, ita impatientia pessima est;nam, ut idem ait, "qui impatiens est, sustinebit dampnum; et cum rapuerit, aliud apponet. " Per impatientiam namque immiscet se quis quandoque reiad se non pertinenti, quod est culpa simul et stultitia; unde regula jurisdicit: "Culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti. " Quare Salomonin Proverbiis dixit: "Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transitet impatiens commiscetur alterius rixæ. " Quare idem ait: "Meliorest patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. "Patientia namque perfectum opus habet, apostolo Jacobo hoc testante, quiait: "Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes variasincideritis, scientes quod probatio fidei nostræ patientiam operatur. Patientia autem perfectum opus habet, ut sitis perfecti et integri, innullo deficientes."
At Melibeus dixit: Talem patientiam, quæ ad perfectionem pertineat, habere minime valeo; nam etsi periculum immineat, animus tamen meus sempervindictam facere satagit. Inimici namque mei cum magno excessu ac scelereprædicta hæc facientes omne periculum contempserunt. Si ergo, spreto periculo, cum aliquanto excessu vindictam fecero, non erit mirandumnec ad stultitiam reputandum, quia "nunquam periculum sine periculo vincitur;"et etiam a legibus permittitur vim vi repellere et fraudem fraude excludere.

---

Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus/albertanus.liberconsol.shtml.
