Latin · ~8 min
Lines 1.98-1.107
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.98-107
Not analysed yet
2. De consilio a se ipso petendo. A te ipso vero secundo loco peteredebes consilium et intra te requirere; et in hoc providus esse debes, uta te atque consiliariis tuis removeas illa tria, quæ maxime suntconsilio contraria, scilicet iram, voluptatem sive cupiditatem atque festinantiam.
Caput XII.
De ira vitanda in consiliis .
Primo itaque provideas, ne iratus vel ab irato consilium petas; et hocmultis rationibus: prima, quia iratus semper plus putat posse facere, quampossit, et ideo posse suum superat; scriptum est enim: Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat,
Posse suum superans, se minus ipse potest. Secunda vero ratione, quia "iratus nil nisi criminis loquitur [loco], "ut Seneca dixit; et ita te et alios ad iram cito provocares, nam "lex videtiratum, iratus non videt illam. "Tertia vero ratione, quia ira impeditanimum; quare Cato dixit: Iratus de re incerta contendere noli:
Ira impedit animum, ne possit cernere verum. In consiliis itaque et in aliis rebus "cohibere debes motus animi turbatoset appetitiones obedientes efficere rationi, "ut Tullius dixit, qui etiamait: "Ira procul absit, cum qua nil recte fieri, nil considerari potest. Quæ enim aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possuntnec hijs, qui adsunt, approbari. ""Ira certe non habet misericordiam necerumpens furor; et impetum concitati ferre quis poterit?" Nam "iratus etiamconsilium facinus esse putat;" quare dictum est: "Iracundiam qui vincit, maximum superat hostem."
Et si de ira, irato et iracundo plenius scire volueris, legas in libro, DeForma Vitæ ,ad Vincentium scripto, in titulo: De Amicitia IracundiHominis Vitanda.
Caput XIII.
De cupiditate seu voluptate vitanda in consiliis .
Providere etiam debes, ne cupiditas vel voluptas, consilium tuum impediendo, te vel consiliarios tuos in tantum hebetet, ut nimia voluptas sensum devincat; et hoc multis rationibus: prima, quia "cupiditas est radix omnium malorum, "ut beatus Paulus dixit in Epistola ad Timotheum.