Latin · ~10 min
1.1 to 1.3
Albertano of Brescia, Sermo II 1.1-3
Not analysed yet
Incipit Sermo secundus, quem Albertanus, causidicus brixiensis, composuit inter Fratres Minores et causidicos brixienses, in congregatione, quam faciunt more solito. In nomine Domini amen. Fratres mei, ad honorem Dei et refectionem pauperum, more solito congregati sumus. Ut ergo Deus honoretur propter nostramcongregationem et refectio nostra plena sit, antequam accedamus ad corporalem refectionem, animas nostras reficiamus de cibisspiritualibus, nobis ministris Propheta dicentem: "Beatus, qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eumDominus." Ad intelligentiam huius versus multa sunt notanda. In primis, quid sit intelligere super egenum et pauperem. Secundo, qui dicunturegeni et qui pauperes. Tercio, quot et quibus modis super egenos eos intelligere debeamus. Quarto, quare hoc debeamus facere. Quinto,que premia inde consequi debemus. Intelligere, hoc est intus legere, id in corde factum pauperis vel egeni apponere. Sic eciam dicitur misericordia fratrum, miseri in cordeapponere. Egeni dicuntur qui indigent aliquibus necessariis, sic dicti ab: egeo, eges. Et ita multum divites quandoque egere possunt,Propheta testante, qui ait: "Divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono." Pauper verodicitur parum habens, vel parum portans, et dicuntur pauperes pluribus modis. Dicuntur enim quandoque pauperes spiritu, de quibusDominus ait in Evangelio: "Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum celorum." Dicuntur eciam pauperes de substantiahuius mundi, de quibus Dominus in Evangelio dicit: "Pauperes semper vobiscum habebities vobiscum: me autem vero semper nonhabebitis." Inopes autem dicuntur sine opibus, vel qui nichil habent. Sive ergo egeni sint, sive pauperes spiritu, sive pauperes desubstantia huius mundi, sive inopes, super omnes intelligere debemus, Apostolo testante, qui ait in Epistula ad Galatas: "Dum tempushabemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei." Nunc videamus quot et quibus modis super egenos et pauperes intelligere debemus. Et certe omnibus sensibus nostris super eosdebemus intelligere et specialiter septem sensibus principalibus, quorum duo dicuntur sensus anime, videlicet: intellectus et affectus,alii vero dicuntur sensus corporei, qui sunt quinque, videlicet: visus, auditus, gustus, odoratus et tactus. De quibus singulis dispiciamus. De intellectu. Debemus intendere intellectum super egenos et pauperes, quia cum eis benefaciamus, debemus intelligere quid faciamus et debemushoc facere bono itellectu et bona intentione, non ex vanagloria. Ait enim Dominus in Evangelio: "Cum facis helemosinam, noli tubacanere, sed in abscondito, ut nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi." Et Martialisdixit: "Tu quoque communis meretricibus et parasitis quicquid habens perdis, perderis ergo miser."