Latin · ~8 min
1.19 to 1.22
Albertano of Brescia, Sermo IV 1.19-22
Not analysed yet
Nec dicat aliquis quod sapientia nostra sit sapientia mundana, que est stulticia apud Deum. Illa enim scientia, que maliciose et a maliciosoexercetur est scientia huius mundi et abusive dicitur scientia. Illa vero scientia, que est sapore virtutum condita, est vera sapientia ad cuiusstudium summa ope niti debemus, quia sine illa nemo beate vivere potest. Nec dicat aliquis: "Non bene possem lucrari nisi maliciamexercerem in causis." Nam certo certius est quod in duplum lucrabitur, si cadat in famam bonitatis et legalitatis, videlicet quod bonus etlegalis sit in consiliis et in processu causarum et in iudicando, quam ille maliciosus, et merito. Ait enim Iesus Syrac: "Curam habe de bononomine: hoc enim magis permanebit, quam mille thesauri magni, et preciosi." Et Salomon ait: "Super argentum et aurum bona est." EtSeneca dixit: "Cui omnes benedicunt, possidet populi bona." Ille vero malitiosus negligit famam et ideo crudelis est iudicandus. Nam, ut dixit Augustinus: "Qui negligit famam, crudelis est." Et si fortealiquando plus lucretur, cum mala fama et dampno suo hoc facit. Nam scriptum est: "Lucrum cum mala fama dampnum est appellandum." Unde quidam philosophus dixit: "Perdidise malle, quam turpiter accepisse." Et hec vidi meis temporibus, qui in hac professione e plus viginti quatuor annis exertitatus sum; omnes enim habentes famam iusticie etbonitatis vidi habundare omnibus bonis, maliciosos autem, habentes famam iniusticie atque malignitatis, omnes vidi destructos cum omnisua substantia et omnibus suis bonis, et merito. Scriptum est enim: "Substantie iniustorum sicut fluvius siccabuntur," quia: "Qui malecongregat, cito dispergit." Iustum iudicium est ut, que de malo perveniunt ad malum perveniant, nec accedat ad bonum, quod non proceditex bono. Summo igitur ope curemus ut nostra nomina sint consequencia rebus et vere sapientes sumus, veramque sapientiam taliter possideamus ut,omnia cum timore Domini facientes, per hanc scalam, duodecim gradus habentem, qui omnes gradus procedunt a timore Domini, valeamusscandere ad regnum Dei, ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Amen.