# Sermo Januensis 1.1-5

Albertano of Brescia, Sermo Januensis, 1.1 to 1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/sermo-januensis/1.1

[Hic est sermo quem Albertanus causidicus Brixiensis composuit et edidit inter causidicos januenses et quosdam notarios super confirmatione vitæ illorum tempore domini Manuelis de Madio potestatis januæ currente M.CC.XLIII in domo viridarii domini Petri de Nigro causidici in die s. Nicholai.] Congregatio nostra sit in nomine Domini a quo est omne datum optimum et omnedonum perfectum descendens a patre luminum, apud quem non est trasmutationec vicissitudinis obumbratio. Licet a Sapiente dictum sit «Inter sapientesnon audeas loqui» tamen non confisus de mea scientia, sed de Christimisericordia qui dixit: vos non estis qui loquimini, sed Spiritus Patris meiqui loquitur in vobis, confisus etiam de vestra benigna audientia loquarinter vos sapientes verba. Domini dicentis «vos estis sal terræ, quod sisal evanuerit in quo salietur? ad nihilum valet ultra nisi eiiciatur foraset conculcetur ab hominibus». Quamvis verba ista dicta sint Apostolis per Dominum Nostrum Jesum Christum,tamen et vobis sapientibus per quandam similitudinem verba prædicta: vosestis sal terræ, dici possunt, quia sicut per Apostolos Christiani reductisunt ad saporem fidei et dulcedinem eternæ vitæ, ita et per vos vestramquesapientiam reduci debent omnes actus hominum ad vos confluentium causaconsilii vel adjutorii, ad saporem rationis et salsedinem justitiæ, acdulcedinem præceptorum juris. Scire namque, fratres, debetis quodSacerdotes nostri quando nos Christianos fecerunt, in ore cujuslibet nostrumsalem apposuerunt dicentes �-- «Accipe sal sapientiæ ut tibi proficiat advitam eternam». Salem sapientiæ in ore habere debemus secundum beatumPaulum qui ait in Epistola ad Colossenses: sermo vester semper in grano salesit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Quare videndum est, quid sit initium sapientiæ, quid sit sapientia, quæsint sapientiæ commoda. Etenim initium Sapientiæ est timor Domini ut propheta dixit. Nam qui timetDeum, omnia timet eum. Qui vero non timet Deum timet omnia, ut quidamphilosophus dixit; et alius dixit: timor Domini sit negotiatio tua et veniettibi aurum sine labore. Sapientia vero est perfectum bonum mentis humanæ acdivinarum et humanarum rerum scientia, ut dixit Seneca. Sapientiæ verocommoda sunt infinita, nam ut dixit Salomon in Proverbiis: melior estSapientia cunctis speciosis opibus, et omne desiderabile ei non poteritcomparari. Et iterum: dic Sapientiæ soror mea es: et prudentiam voca amicamtuam. Et iterum: posside sapientiam quia auro melior est argento. Et JesusSirach dixit: vinum et musica letificant cor, et super utraque dilectiosapientiæ. Et pro certo est sciendum, sapientiam esse talis virtutis quodsine studio sapientiæ nemo beate vivere possit et sine sapientia animiæger dicatur ut Seneca in Epistolis dixit. Sapientia enim animum firmat etfabricat, vitam disponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrathæc nos debet tueri; Sapientia docebit ut Deum sequaris feras causasdiscutit hæc exigit ut ad legem suam quisque vivat nec a rationem vitædissentiat.

---

Albertano of Brescia, Sermo Januensis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus/albertanus.sermo.shtml.
