# Sermo Januensis 1.6-12

Albertano of Brescia, Sermo Januensis, 1.6 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertano-of-brescia/sermo-januensis/1.6

Hæc ita hominem sapientem facit ut a quodam philosopho dicitur: Sapiensfert arma contra omnes dum cogitat. Dicitur enim sapientia est scientiasapore virtutum condita. Ad hoc ergo, ut habeamus scientiam sapore virtutumcondita videamus quid sit scientia, quid sit virtus et quibus modis saporevirtutum condiatur. Scientia est nobilis possessio quæ distributa multipliciter suscipitincrementum et avarum dedignatur possessorem, et nisi publicetur citoelabitur et evanescit. Publicari ergo debet et disputari scientia, utaugmentetur et incrementum recipiatur. Quare Seneca dicit �-- de formulahoneste vitæ �-- Nullius inprudentiam despicias; rari sermonis ipse, sedloquentium patiens, severus ac serus, ilaris non aspernans; sapientiæcupidus et docilis, quæ scieris sine arrogantia postulanti impartiens, quænescieris sine occultatione ignorantiæ tibi benigne postula impertiri. Virtus autem secundum Augustinum est habitus mentis bene constitutæsecundum humanam naturam consentaneam rationi. Conditur vero scientia saporevirtutum et ad sapientiam reducitur, ut per eam reducatur actus hominum adsaporem rationis et salsedinem justitiæ et juris præceptorum dulcedinemduobus modis, videlicet locutione septemplici et etiam virtutis exercitiotriplici. Namque in primis, cum homines ad nos confluunt causa consilii vel ausiliihabendi, curare debemus ut vereri et diligere videamus. Postea vero debemuseos alloqui bene et bona eis dicere, ut eos trahantur ad nostram amicitiam,nam ut ait Salomon: principium amicitiæ est bene loqui. Male dicere estexordium inimicitiarum. Secunda vero allocutione debemus loqui dulciter et dulcia verba proferre.Nam ut idem ait: Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos, indeetiam dici consuevit: silva tenet leporem sapientis lingua leporem. �-- EtPanphilus dixit: Excitat et nutrit facundia dulcis amorem. Tertia vero allocutione debemus loqui molliter et molles responsioneshabere, nam ut idem ait: mollis responsio frangit iram, sermo quoque durusexcitat furorem. Quarta vero allocutione debemus loqui pulchre et honeste et pulchra verbaproferre, turpibus penitus ommissis, nam dixit Beatus Paulus: Turpiacolloquia bonos mores corrumpunt. Et Seneca de formula honestæ vitæ dixit:a verbis quoque turpibus abstineto, quia licentia eorum imprudentiam nutrit.Et Salomon dixit: homo assuetis in verbis improperii non erudietur cunctisdiebus vitæ suæ �-- Et Socrates dicit: quæ facere turpe est, ea necdicere honestum puto.

---

Albertano of Brescia, Sermo Januensis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertanus/albertanus.sermo.shtml.
