Latin
1.11.1 to 1.11.15
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.11.1-15
Not analysed yet
De Clemente VI. ,papa CC quinto. Clemens sextus nacione Gallicus Lemovicensis, papa ducentesimus quintus, cepit anno Domini MCCCXLII. ,Lodowici XXVIII. ,et sedit annis X. Hic prius vocabatur Petrus Rogerii. Ffuit autem ordinis sancti Benedicti, magister in theologia graciosus, postea episcopus Rothomagensis, deinde cardinalis et tandem papa. Hic nichil intemptatum reliquit, in factis suis omnibus et vita, plusquam debuit, secularis existens, sciencia tamen ornatus et ultra, quam credi posset, eloquentissimus. Ffuit et insuper omnibus hominibus liberalis et graciosus. Hic eciam pallacium papale Avinionense multis decentibus ornamentis et edificiis adornavit. Sentencias quoque deposicionis et condempnacionis prefati Lodowici quarti innovavit. Et ultra procedens apud archiepiscopos et principes Germanie, quod ad eius nominacionem Karolum marchionem Moravie, filium Iohannis regis Bohemie, qui dictus est Karolus quartus, prefato Lodowico adhuc superstite, in regem Romanorum elegerunt, effecit et procuravit. Huius autem eleccionem approbans ipsum regem Romanorum et futurum imperatorem publico edicto declaravit. Henricum quoque archiepiscopum Moguntinum pro eo, quod prefato Lodowico adheserat et ab ipso regalia acceperat, deposuit substituens in locum eius Gerlacum de Nassaw ad ecclesiam Moguntinam. Hic Clemens in provisionibus graciarum profusus et in expensis pomposus, in mundana gloria apertissimus fuit. Propinquos et nepotes suos nimium exaltavit, ita ut, carne et sanguine sibi revelantibus ,plures de genere suo personas, licet non multum graves nec bene meritas, ymmo suspectas, iuvenes et illitteratos faceret cardinales. Conventum quoque mulierum, uxores nepotum et consanguineorum ,frequenter tenuit convivia et festa publica cum ipsis agens non sine scandalo plurimorum. Huius eciam temporibus heresis symoniaca intantum invaluit in clero et tam exuberanter inundavit, ut quilibet quanticumque status, maximus, mediocris et parvus, et qualiscumque, scilicet secularis vel religiosus ,vel quomodolibet eciam manifeste emeret et venderet spirituale quodcumque nec verecundaretur nec a quoquam corriperetur, ut Dominus vendentes et ementes de templo non tam eiecisse, quam eos in templo conclusisse videri potuisset et symonia iam non heretica, sed ecclesiastica catholica et sancta iudicari.