Latin
1.11.38 to 1.11.43
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.11.38-43
Not analysed yet
Unde opportebat homines uti aut aqua fluviali aut pluviali. Et sic Deo concedente Iudei per Almaniam cremati sunt paucis locis exceptis, multi baptisati sunt non propter Deum, sed propter timorem mortis. Et hoc anno Domini MCCCXLIX. Eodem anno multi nobiles et ignobiles in Almania turmatim terram circuibant se ipsos nudantes et flagellis cedentes, quos papa excommunicavit et vitari precepit. Rex Apulie Andreas, frater regis Ungarie, in lecto dormiens cum uxore sua strangulatus fuit conscia consorte . Hoc flagicium multi emuli pape et quatuor cardinalibus imponunt ,de quo se papa expurgat in die cene, sed propterea suspicatur, quod fratrem suum fecerat regem Apulie, et sic rex Hungarie veniens regnum Apulie expugnavit et fratrem pape fugavit.