Latin
Part 1, Section 14
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.14
Not analysed yet
De Gregorio XI. ,papa CCVIII. Gregorius undecimus, nacione Provincialis, papa duocentesimus octavus, cepit anno Domini MCCCLXX. ,Karoli quarti XXV. ,et sedit annis VIII. Hic prius dictus est Petrus Bellifortis ,cardinalis factus per dominum Urbanum quintum, per quem et sua eleccio sibi erat predicta et prophetata et, ut patrimonium beati Petri conservaret, /edictum. Hic erat per omnia dulcis, gratus Deo et hominibus, castitatis amator, heresum maximus extirpator, Lulhardorum, Beghardorum inimicus. Hic pocius mori eligens quam viam nature contra bonum castitatis, in multis detestabilem infirmitatem, quam paciebatur, ad consilium medicorum evaderet . Scivit enim, quod esse cum Christo multo melius est. Anno Domini MCCCLXXII. Alfoncius confessor domine Brigitte missus per eam ad papam Gregorium in Avinionem cum quadam cedula dicte Brigitte, in qua hortabatur papam, ut Romam veniret cum humilitate sine pompa et cum paterna caritate. Papa vero huiusmodi scriptum in fruscicula dilacerari fecit. In qua scedula hec quoque continebantur: Si non veniret Romam tempore sibi assignato, omnes ecclesie terre, que protunc sub una obediencia pape erant, per manus tyrannorum dilacerarentur. Papa vero venire Romam distulit, ideoque terras ecclesie perdidit. Post hec papa Romam cum magna pompa processit, cardinalibus per terram transeuntibus, sed terras ecclesie perditas non recuperavit, sed plus perdidit. Et cum ad Avinionem redire disponeret, morte preventus . Contra consilium cardinalium, contra suasionem regis Francie Romam ire contendit. Cardinales vero, qui Avinionis delicias Urbis sanctitate preferebant, videntes se desiderio suo fraudari matrem pape in limite pallacii ponunt, ut papa exeunte, materna viscera eum flectant, quem regum, pontificum et fratrum preces a suo proposito non retraherent. Quid plura! Papa venit, mater ubera ostendit, ullulat ac dich: Fili, quo vadis? Te numquam visura. Quam papa super limen prostratam transiliens ait: Super aspidem et basiliscum et cetera. Recessit autem XII. Septembris cum XXXII galeis et multis navibus, que quasi civitatem magnam in mari simulabant, et Romam intravit XVII. Ianuarii. Ante quem recessum dampnavit Florentinos et Franciscum de Vico, prefectum Urbis, ac Baptistam, eius fratrem, propter rebellionem terrarum ecclesie, quam fieri fecerant ,usque ad septimam generacionem; creans VII cardinales, ut aliis resistere valeret. In die annunciacionis defunctus est anno Domini MCCCLXXVIII. ,et vacavit sedes diebus XIIII. Sepultus est autem apud sanctam Mariam Novam in Urbe ordinis de Monte Orveto iuxta templum eternitatis. Hic eciam Gregorius confirmavit iubileum quinquagesimum adiungens ecclesiam sancte Marie Maiorem tribus primis, scilicet ecclesiis beatorum Petri et Pauli apostolorum per Bonifacium octavum, Lateranensi per Clementem sextum. Ffuit itaque curia Romana sine intermissione in Avinione sexaginta quinque annis, antequam Romam reduceretur. Post mortem Gregorii XI. scisma fuit in ecclesia XXX novem annis. Infra illud tempus fuerunt VIII scismatici pontifices diversis temporibus usque ad concilium Constanciense, in quo Martinus quintus electus fuit.