# World Chronicle 1273-1456 1.16.1-16

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 1.16.1 to 1.16.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.16.1

De Clemente septimo papa in obediencia sua. Anno Domini MCCCLXXIX. Robertus tituli XII apostolorum cardinalis Gebennensis, Petrus de Lima cardinalis, cardinalis quoque Ambianensis cum duobus aliis Romam clamdestine exeuntes Fundis se receperunt ibique eleccionem liberam et non coactam, sed canonicam, ut regibus catholicis principibusque Christianis scripserunt, celebrantes, eundem Robertum in papam eligentes Clementem septimum appellaverunt. Quamobrem scisma in ecclesia Dei exortum est per annos ferme XXXIX. Huic Clementi adheserunt rex Francie, rex Anglie, rex Scocie , rex Navarre, rex Castelle et Legionis, rex Arragonum, rex Portugallie, rex Sycilie. Imperator autem Karolus cum filio Wentzeslao, rege Boemie, rex quoque Lodowicus Ungarie, Boleslaus rex Polonie, Almannia, Ytalia Urbano adheserunt. Et multiplicata sunt mala in terris. Nam Urbanus anno pontificatus sui secundo VIII. idus Aprilis adherentes Roperto excommunicavit, beneficiis privavit eaque disposicioni apostolice reservavit. Engelbertus autem de Marca comes, comes quoque Clivensis clam Roberto adheserunt. Clemens itaque septimus transtulit se ad Avinionem. Ibique creatis nonnullis novis cardinalibus, vocavit ad se venire ducem Andegavensem, quem ibidem in regem Sycilie sollempniter coronavit. Qui corona suscepta statim Ytaliam tetendit nec principem quempiam tantam gencium multitudinem ad tam longinquas partes tanto traduxisse decore hominum memoria nulla comprehendit. Exercitus enim ipsius et amicorum suorum confluencia et stipendiorum prodigalitate sucrevit, ut cum LXXX milibus equitum Apuliam intraret. / Qui statim per rebelles Karolo in regem et dominum susceptus est et non multo post mortuus est. Urbanus autem post discessum cardinalium alios cardinales , qui Rome secum remanserant, ad se vocatis et examinatis et confessis, ipsorum novem interfici fecit atque in stabulo sepeliri. Alii dicunt, quod in Tyberim ipsos proieci fecerit et submergi. Igitur Romanis cardinalibus, scilicet tribus reservatis, et nonnullis Anglicis cardinalibus, in arta custodia detentis, quibusdam eciam noviter creatis, Urbanus Karolum regem Sycilie et Margaretam, uxorem suam, reginam Sicilie, excommunicavit pro eo, quod sibi non obediebant.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
