Latin
1.16.17 to 1.16.33
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.16.17-33
Not analysed yet
Deinde Urbanus Lucerium se cum sua curia transtulit. Regina autem Sycilie rege absente amicos pape et propinquos in Neapoli habitantes bonis et rebus exspoliavit. Et post hec papam Urbanum obsidione in Luceria circumvallat. Rex autem Karolus de Apulia reversus clerum exspoliat, alios captivat, alios effugavit. Et multiplicata sunt mala in terris. Tunc Karolus Luceriam forcius obsidet. Urbanus fugit Barletum, ubi eum Ianuenses protexerunt ,ac deinde Romam revertitur. Deinde pontificatus sui X. iubileum 1389. instituit de XXXIII annis pro tempore futuro celebrari. Item instituit festum visitacionis beate Marie pro sedando scismate singulis annis celebrari . Item instituit, quod non obstante interdicto ecclesiastico in festo corporis Christi possunt apertis ianuis, eo quod concessum est per Bonifacium octavum in IIII festibus, divina celebrari. Item contulit centum dies indulgenciarum sequentibus corpus Christi, quando defertur ad infirmum. Ffecit quoque notabilem declaracionem super Clementina : Dudum. De sepultura, propter varias opiniones doctorum et glosas. Item festum translacionis sancti Benedicti abbatis nec non Scolastice sororis eius revocavit et de cetero sub anathemate celebrari interdixit affirmans ipsam falsam esse. Nec dum translatos, sed ibi firmiter permansisse affirmavit per suam patentem bullam, in qua eciam 〈dixit〉 sibi eundem beatum Benedictum apparuisse et eum a febre, qua fortiter laboraverat ,curasse atque ex parte Dei precepisse, quatenus huiusmodi falsam translacionem revocaret. Obiit autem Urbanus Rome anno sui pontificatus XII. ,Domini vero MCCCLXXXIX. ,idibus Octobris. Sepultusque est in ecclesia sancti Petri in cappella sancti Andree.