# World Chronicle 1273-1456 1.17

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, Part 1, Section 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.17

De Bonifacio nono in obediencia sua. Bonifacius nonus in obediencia sua post obitum Urbani de collegio cardinalium eligitur seditque annis fere XV, coronatur autem V. idus Novembris. Hic prius cardinalis Neapolitanus dictus est. Electus est igitur anno Domini MCCCLXXXIX., qui statim iubileum per Urbanum institutum confirmavit, deinde comitem Fundorum excommunicavit pro eo, quod eleccionem Clementis septimi in obediencia sua fieri permisit. Hic Bonifacius Romanis non solum ut papa, sed ut imperator rigidus dominabatur. Nec fuit ante eum quisquam Romanorum pontificum, qui talem potestatem temporalem Rome et in patrimonio sancti Petri exercuisse legatur. Sub isto Bonifacio ad gracias insolitas largo et in examine promovendorum peregrino inexplicabiles / lites exorte sunt. Rudes magistris preferuntur. Nec fit questio de signatura, sed convencione pecunie. Nec suffragatur alicui sciencia vel nobilitas, sed pecunia. Incompatibilia beneficia multiplicantur. Mendicantes mirabilia privilegia in parrochialibus ecclesiis impetrant. Bonifacius statuit, ut mendicantes ad ordines non mendicancium transire volentes camere apostolice C ducatos solvant. Indulgencie insolite non solum in locis insignibus, sed eciam in villis non muratis promulgantur, sed non nisi pecunia optinentur. Symonia plus solito regnat. Anno autem pontificatus sui XIIII. omnes gracias expectativas sub quacumque verborum forma 〈a se concessas〉 revocat novos et insolitos modos inducens. Contra ewangelium dispensat . Nam Ladislao regi Neapoli indulsit, quod abdicata legittima, filia videlicet cuiusdam nobilis insule Sicilie, postquam eam pluribus annis tenuit, aliam duxit uxorem ea racione, quod nobilitate generis regi esset inequalis. Exinde auctoritas papalis vilescere incipit. Heresis in Boemia pullulat. Strages ecclesiasticorum multiplicantur, quibus eciam licenter detrahitur. Igitur Bonifacius calculi morbo gravatur et, dum se opere medicorum sanari satagit, in membro virili putrescit . Et quamvis torcionibus intollerabilibus cottidie quatitur, aurum sitire non desinit, donec XV. anno pontificatus sui kalendis Octobris predicto morbo defecit.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
