Latin
1.22.1 to 1.22.17
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.22.1-17
Not analysed yet
De Iohanne vicesimo tercio in obediencia sua. Iohannes vicesimus tercius nacione Neapolitanus, prius cardinalis Bononiensis, proprio autem nomine Balthasar de Cossa dictus est. Hic VIII. kalendas Iunii eodem anno coronatus est. Post cuius coronacionem Rupertus Romanorum rex mortuus est. Hic Iohannes Bononiam, que ab ecclesia rebellavit, recuperavit. Siquidem civitas eadem, ut prefatus sum, rebellavit et in parvo temporis spacio tres dominos sibi assumpsit, ducem videlicet Mediolanensem primo, cui presidium infra civitatem edificabant . Quo duce expulso et presidio destructo, civem ex civibus suis unum in dominum et ducem erigebant, presidium forcius predicto construebant. Quo rursum expulso et presidio itidem destructo, cardinalem Bononiensem predictum Balthasarem nomine ecclesie introni/s〈av〉erunt, qui in legacione sua magis tyrannum se et armigerum se exhibuit quam legatum benignum. Quare multi in eius apostolatus assumpcione propter sordidam vitam cum puellis et iuvenibus scandalizati sunt. Qui dum Rome existeret, a Ladislao rege Apulie de Roma fugatus Bononiam revertitur. Rex vero Romam intravit, cui Romani laudes imperiales acclamabant dicentes: Viva lo imperadore, quod est dicere: Vivat imperator. Deinde obedienciam ei tamquam regi prestiterunt. Ipse vero Ladislaus de maioribus portis Urbis castra fecit, iuxta portas murum interrumpens ,scilicet novas portas humiles ibidem fieri iussit. Deinde ecclesias spoliat et in ecclesia sancti Petri equos suos stabulavit, ita quod de ipso altari sancti Petri presepe equo suo faceret, dicens non in odium Christi, sed pape hoc facere. Deinde castrum, quod antiquitus Crescencii dicebatur, hodie vero castrum Sancti Angeli, longo tempore obsidet, tandem tradimento capit. Reliquie sanctorum ibi propter custodiam tutam reposite auro, argento et lapidibus preciosis spoliantur et multiplicata sunt mala in terris. Deinde idem Ladislaus Urbem egreditur, contra Florentinos procedit, obsidionem machinatur, sed inundacionibus aquarum impeditus Perusium petit.