Latin
1.22.51 to 1.22.66
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.22.51-66
Not analysed yet
Similiter unus post unum, omnes /eodem contextu eadem dixerunt. Et ait papa ambasiatoribus, ut dicerent eis, qui miserant eos, ut miliciam suam gubernarent, ipsius autem esset de ecclesiasticis disponere. Et recedentibus predictis ambasiatoribus statim concilium Constanciense contra ipsum iudicialiter processit et tandem sentenciam diffinitivam, que incipit: De vultu eius hoc iudicium prodeat, qui iudicat populos in equitate et cetera, in eundem Benedictum promulgavit ipsumque de papatu absentem tamquam presentem deposuit. Et facto simulacro papali vestimentis papalibus illud exuentes igni combusserunt. Quo audito Benedictus consistorium convocavit et per modum collacionis coram omnibus per se proposuit dicens: Quare fremuerunt gentes et populi? Meditati sunt inania. Astiterunt reges terre et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius et cetera. Totumque psalmum hunc digessit et in personam suam exposuit. Post hoc beneficia, quorum copiosus numerus sedi apostolice reservata erant, per curiam suam singulis distribuit credens suos curiales per hec allicere, ut sic cum ipso permanerent. Concilium autem Constanciense hiis auditis singulas collaciones huiusmodi per Petrum de Luna concessas confirmavit et approbavit, si et in quantum hii provisi ad obedienciam sacri concilii se transferrent et ab obediencia Petri discederent. Provisi autem hec audientes statim ab obediencia Petri discesserunt et sacro Constanciensi concilio se humiliter subdiderunt . Post hec cardinales Petri finxerunt se fieri velle monachos in monasterio famoso dicto Populetum ordinis Cisterciensis incliti regni Arragonie, ut occasione huiusmodi liberum discessum ab eodem Petro impetrarent. Quibus Petrus de Luna respondit in spiritu vehementis ire, ut in nomine dyaboli recederent, et absolvit eos ab obediencia sua. Qui statim discedentes sacro Constanciensi concilio se subdiderunt . Concilium autem pro veris cardinalibus eosdem suscipi declaravit. Petrus autem destitutus quoslibet pauperes clericos collegit ipsosque promovit atque ex eis nonnullos de novo cardinales creavit seque pro papa usque ad mortem teneri voluit, nullam autem obedienciam habens, sed gazam copiosam et aureas ymagines XII apostolorum, que solide erant, et nonnullos redditus usufructus ad vitam frumenti, vini et olei de regno Apulie, de quibus se et suos in Paniscula sustentabat.