Latin
1.24.1 to 1.24.19
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.24.1-19
Not analysed yet
De Felice quinto papa in concilio Basilensi electo. Amedeus dux Sabaudie in concilio Basiliensi eligitur anno Domini MCCCCXXXIX. XV. kalendas Decembris seditque annis X mensibus II diebus VI. Intrantibus siquidem per concilium generale deputatis conclave pro eleccione summi pontificis, effluxis IIII mensibus a deposicione Eugenii, elegerunt nobilem virum ducem Sabaudie, in solitudine Rypallie Gebenensis dyocesis iam a pluribus annis in virtute continencie ,honeste conversacionis et virtutum Domino in spiritu humilitatis et simplici et humili habitu servientem, quem Felicem quintum nominaverunt. Ex qua eleccione exortum est scisma decem annorum. Nam maior pars orbis pro Eugenio se declaravit. Felix vero nullum ex regibus sibi adherentem habuit, nisi tantum duos, videlicet regem Arragonum et regem Dacie, quorum primus ,scilicet rex Arragonum, quia regnum Sycilie a Felice in hereditatem consequi non potuit, idem rex obedienciam sibi subtraxit et se pro Eugenio declaravit. Felix namque veros heredes spoliare non voluit. Cristophorus autem rex Dacie non multo post defunctus fuit. Archiepiscopi vero Treverensis et Coloniensis fecerant quendam appellacionem in suspensos animos, que neutralitatem sonabat, latenter tamen cum Felice tenebant. Itaque sola Sabaudia in obediencia Felicis permansit. Denique graves comminaciones civibus Basiliensibus per Eugenium mittuntur, si non illico eos de concilio expellant . Conducuntur Arminiacki, qui excoriatores dicti sunt, vispiliones et predones, /ut Basileam obsideant. Nec sic concilium dissipari potuit. Accedit Felix ad concilium Basiliense ,ut coronetur. Et antequam urbem intrat, facto ydolo in specie Eugenii, Eugenium igni dampnat et in campo per sentenciam iudiciariam comburit. Fiunt conclusiones diversarum universitatum pro Felice et per orbem mittuntur. Mittuntur legati sollempnes ex parte Felicis ad regem Anglie, ut ei obediat, sed sine honore vacui remittuntur. Interim Eugenius duo concilia celebrat, unum Florencie, aliud Ferrarie, et Iohannem Paliologum Grecorum imperatorem cum domino Ioseph patriarcha Constantinopolitano in Ferraria cum multis Grecis et orientalium sedium metropolitanos suscipit et de eorum reduccione tractat, sed in paucis profecit et expensas inutiles fecit.