# World Chronicle 1273-1456 1.25.1-12

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 1.25.1 to 1.25.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.25.1

De Nicolao quinto. / Anno Domini MCCCCXLVI. Thomas nacione autem Ianuensis eligitur per collegium cardinalium Eugenii Rome et Nicolaus quintus vocatur. Hic statim eos, qui Basiliense concilium dicto et scripto impungnabant, exaltat magnificeque extollit alios episcopos faciens, alios autem cardinales, mittit eciam secrete ad curiam Felicis, ut cardinales promissionibus alliciat, apud quos in annis duobus cum dimidio in tantum profecit, ut eos omnes ad se traheret. Et per instancias Francie et Anglie regum ipsum Felicem ad resignacionem induxit in hac forma: MCCCCXLIX. die septima Aprilis dominus Felix renunciavit per suam bullam lectam in synodo generali Lausanensi papatui eiusque dignitati, honori et oneri. Synodus tamen nondum est dissoluta, quia ante dissolucionem debent ad huc multa tractari. Primo debent cassari et annullari omnes cause sive processus fulminacionis contra personas alterius partis, quod iam factum est. Item debet eligi Nicolaus et declarari , quod sibi obediatur tamquam summo pontifici. Item dominus Felix debet se habere in omnibus ut papa salvis IIII, scilicet quod non deferatur corpus Christi ante eum, quod non portet crucem in pede, hoc est in sotulari, qui alias debet osculari, quod non utatur annulo piscatoris, quod non utatur umbraculo. Erit Felix primus inter cardinales, erit legatus in Sabaudia in dyocesi Lugdunensi citra Rodanum, in dyocesi Granopolitanensi, Basiliensi, Argentinensi, Constanciensi, Curiensi, Astensi, in Longobardia usque ad fluvium Tycini. Habebit ibi omnimodam disposicionem beneficiorum omnium, non appellabitur ab eo ad curiam, non tenetur obedire Nycolao. Ymmo si contingeret eos mutuo se videre, in recognicionem auctoritatis ecclesie Nicolaus tenetur assurgere Felici. Providebitur domino Felici in duobus milibus et quingentis ducatis singulis mensibus de camera apostolica obtinebitque in beneficiis ultra summam prefatam usque ad sexaginta milia ducatorum in portatis quolibet anno.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
