Latin
1.25.13 to 1.25.37
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.25.13-37
Not analysed yet
Remanebunt omnes cardinales in suis titulis et emolumentis. Et aliis de parte Nicolai eodem modo intitulatis providebitur de camera pape. Providebitur eciam omnibus, qui fuerunt in concilio, si non fuerunt sufficienter provisi. Et restituentur ad sua beneficia. Ac officiales ydonei remanebunt in suis officiis. Item spoliati beneficiis occasione divisionis debent restitui in integrum. Sed tales spoliati sunt in duplici differencia, quia aliqui sunt presentes, aliqui absentes. Sunt facte minute VII bullarum, quarum II sunt illius condicionis, scilicet quod una est cassacionis censurarum et processuum contra sequentes partem concilii fulminatarum, alia est restitucionis spoliatorum ,qui docebunt per testes aliquos coram uno cardinali, quod sint spoliati . Tales enim nominati ponentur in bulla. Alia vero bulla est generalis pro aliis et erit similis in effectu et omnino date alterius bulle. Et istas bullas /debent ambasiatores facere expediri sine aliquo questu. Et in eis erit clausula, quod adhibeatur fides transsumptis. Non admittentur appellaciones in contrarium. In eis continentur pene graves contra illos, ad quos spectat recepcio. Item in anno proximo sequenti iubileum celebrabitur 〈et〉 concilium generale Lugdunense. Et obligat se papa tenere decretum Ffrequens. Post hoc concilium Lausanense solvitur. Curia Felicis curie Nicolay adiungitur. Felix quidem legatus permanet. Sed pecunie promisse non solvuntur. Castigat se multum Felix et anno uno cum dimidio supervivit. Deinde post mortem virtutes ad ipsius sepulcrum miracula faciunt. Lodowicus autem tituli sancte Cecilie Arelatensem vadit ibique multis perturbacionibus concussus per cardinalem de Fuxo, legatum Avinionensem, tandem moritur et miraculis choruscat. Alii autem cardinales Felicis, dum Romam venerunt, compulsi sunt 〈confiteri〉 se errasse et sic receptis pileis quidam in cardinales assumpti sunt, quidam vero noluerunt cardinalatum reassumere. Deinde fit iubileus et de omni orbe ad Urbem convenerunt toto anno.