Latin
1.5.1 to 1.5.16
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.5.1-16
Not analysed yet
De papa Celestino quinto, qui resignavit. Celestinus conversacione heremita, nacione Abrutinus de Terra Laboris oriundus, qui morabatur prope Sulmonam in heremitorio suo, inopinate eligitur in papam, cardinalibus namque existentibus in Perusio, septima Iulii 1294. ,anno Adolphi quarto, ffuitque coronatus in Aquila civitate in ecclesia sancte Marie in Collemedio in festo sancti Iohannis baptiste, hoc est in decollacione eius. Hic prius vocabatur frater Petrus de Marone, quia incepit ordinem ,qui dicitur ordo fratris Petri de Marone. Hic statim post coronacionem suam transtulit se Neapulim et ibi cum /curia sua 〈sedit〉 usque ad festum beate Lucie virginis, qua die renunciavit papatui, oneri et honori, ffacta prius per ipsum constitucione ,quod papa posset renunciare papatui. Hic de mense Septembris fecit constitucionem laudabilem. Fecit enim XII cardinales ,inter quos fecit II de ordine suo. Iste papa deceptus fuit per cardinalem nomine Benedictum, valde callidum, qui eidem Celestino successit in papatum. Ipse enim cum esset secretarius pape, per fistulam sibi nocte quadam loquebatur, quasi vox de celo esset lapsa, nisi papatum resignaret et rediret ad heremum, salvus non fieret. Unde statim resignavit papatum et rediit ad heremum, ubi in sancto proposito et bonis operibus vitam finiens miraculis coruscat . Et ascriptus est cathalogo sanctorum et vocatur beatus Petrus, quo nomine antea vocabatur. Hic post eius cessionem fugere voluit et ad heremum et ibidem latere. Sed Bonifacius, eius successor, fecit eum queri. Et plures fuerunt ducti ad eum, cum credebantur esse frater Petrus. In fine per gentes regis Ungarie captus et ad Bonifacium ductus ,qui misit eum in Fumone sub arta custodia. Et ibi dicitur decessisse. In quodam monasterio sui ordinis, quod vocatur monasterium sancti Anthonii, prope Ferentinam urbem 〈sepelitur〉 iuxta altare maius anno Domini MCC nonagesimo sexto circa festum beati Andree.