# World Chronicle 1273-1456 1.5.17-29

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 1.5.17 to 1.5.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.5.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.5.17

Seditque anno quasi dimidio. Vacavitque sedes diebus decem. Huius Celestini, qui prius frater Petrus de Marone, ordo a plerisque dicitur ordo sancti Damiani sub regula sancti Benedicti. Qui scilicet Petrus quasi heremita degebat in magna austeritate vite multos habens discipulos in illis circumvicinis partibus, quibus ipse preerat tamquam pater. Huius eleccio fuit tam ammiranda quam 〈in〉opinata. Perstiterant enim 〈cardinales〉 duobus annis 〈divisi〉 in voluntatibus et in votis, qui in unum non poterant convenire. Tandem in hunc fratrem de Marone, cuius famam sanctitatis et odorem bone opinionis aliqui ex ipsis cardinalibus audiverant, tamquam in lapidem angularem suos oculos dirigentes ex improviso ipsum communiter elegerunt in Perusio miseruntque eleccionis sue decretum ad ipsum, qui tunc erat in partibus Apulie seu Abrucii in suo habitaculo colens Deum. Hic homo Dei in rebus secularibus minus expertus, devocioni ac oracioni magis deditus fuit. Elegit abiectus esse in domo Dei et habitare secum. Unde in conspectu fratrum in vigilia sancte Lucie Neapoli resignavit , papatus insignia deponens et se exuens papalibus ornamentis, exemplum tante humilitatis et abieccionis voluntarie relinquens posteris a nullis, ut reor, aut a paucissimis imitandus, cunctis vero plurimum admirandus. Unde non tam suam eleccionem quam resignacionem admirati sunt universi, quia si dicatur, quod rarum est et insolitum evenerit, miraculosa eius resignacio orbi proponitur in exemplum. Hic Celestinus a Bonifacio usque ad mortem carceri mancipatur . 〈Cautius fuit〉 siquidem Bonifacius precavendo, quod sibi et ecclesie poterat accidere scandalum, si memoratus Celestinus ab aliquibus pro papa deinceps haberetur, quod ex pluribus, que tempore Bonifacii pape facta fuerunt, verisimiliter timebatur, maxime quia aliquibus dubium videbatur, utrum papa posset papatui resignare, ex quo poterat scisma in ecclesia generari. Conclusum tamen fuit postea per omnes doctores, quod potuit resignare, quia dictus Celestinus, priusquam resignaret, super hoc decretum edidit, quod posset, et quia non resignavit in manus hominum, non cardinalibus, non ecclesie Dei, sed Deo omnipotenti genibus flexis, complosis manibus, oculis in celum directis littera, corde et ore.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
