Latin
1.5.30 to 1.5.43
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.5.30-43
Not analysed yet
Supervixit autem anno uno mensibus IIII diebus XXXVII. Et moritur infra octavas penthecostes in arta custodia XIIII. kalendas Iunii. Ffuit autem sanctus et miraculis claruit et post mortem canonizatus et sub nomine sancti Petri confessoris cathalago sanctorum Confessorum per Clementem quintum associatus apud Avinionem III. nonas Maii sabbato anno Domini MCCCXIII. ,a transitu vero eius anno XVII. Fuitque instituta eius festivitas celebranda XIIII. kalendas Iunii, qua die transierat de hoc mundo. Miracula vero eius coram Clemente predicto recitata et examinata atque per papam et cardinales approbata. Parum post eius eleccionem obiit frater Latinus de ordine Predicatorum, Hostiensis episcopus, qui primus ipsum fratrem Petrum in papam nominavit. Celestinus autem in primo consistorio constituit, quod ex tunc nec papa nec cardinales cum tanta pompa sollempnibus equis uterentur nec mulis quidem, sed asinis tantum veherentur, dicens: Ihesus Christus filius Dei humilis asini dorso vectus est. Cuius nos imitatores esse debemus. Offensam igitur ob hoc incidit cardinalium omnium rancorosam. Benedictus autem cardinalis, qui post fuit papa Bonifacius /octavus, pontificari desiderans, partes omnium agens, animos eorum de die in diem contra papam amaricavit et corda singulorum sibi per amorem coniunxit. Inter alia legitur quoque dixisse: Quia papa noster dominus est, nos sibi libenter obediemus. Asinemus nunc, iterum aliquando fortassis equitabimus. Ex alia autem parte 〈pape〉 se familiariter sociavit de debilitate sua sibi compaciens et de tanto pondere regiminis homini eciam validissimo gravi nimis et quasi importabili ipsum gravatum esse cottidie cum singultibus querulando. Procuravit eciam, quod quidam quasi angelus in cubiculo sibi loqueretur per cannam quasi per fistulam muro cavato transmissam in cubili et sepius ei quiescenti diceret: Celestine, Celestine, nisi papatui renunciaveris, animam tuam salvare non poteris ,quia supra vires tuas est negocium.