# World Chronicle 1273-1456 1.6.pr.1-14

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 1.6.pr.1 to 1.6.pr.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.6.pr.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.6.pr.1

De Bonifacio octavo, qui fuit ducentesimus pontifex. Bonifacius octavus nacione Campanus de Anagnia civitate, papa ducentesimus, cepit anno Domini MCC nonagesimo quarto, scilicet quinto anno Adolphi, in civitate Neapoli in vigilia natalis Domini , suo predecessore ad huc vivente. Sedit annis VIII mensibus IX. Vacavit sedes diebus X. Hic prius vocabatur Benedictus Gayetani et fuit dyaconus cardinalis. Per dominum Martinum papam in 〈diaconum 〉 tituli sancti Nycolai in Carcere Tulliano assumptus est, deinde per Nycolaum quartum in presbyterum tituli sancti Martini in Montibus promotus, postea papa factus. Iste Bonifacius quadam singulari via potenciam suam et papalem magnificenciam dilatare nitebatur. Unde dicitur de ipso talia verba eum dixisse: Predecessor meus fecit miracula, ego vero faciam mirabilia, que tamen in fine miserabiliter defecerunt. Hic statim post eleccionem suam, scilicet crastino circumscisionis , de Neapoli recedens venit Romam et in ecclesia beati Petri in die Emerenciane virginis extitit coronatus et statuit festa apostolorum et IIII ewangelistarum et IIII doctorum, scilicet Gregorii, Augustini, Iheronimi, Ambrosii, sub honore festi duplicis universaliter celebrari. Eodem anno Adolphus imperator vicarium suum in Thuscia constituit et transmisit dominum Iohannem de Cabilone , quem papa favorabiliter recepit. Anno vero secundo sui pontificatus , scilicet 1296., villam Apamiarum in episcopatum constituit eique episcopum consecravit in dyocesi Tholosana eamque in civitatem erexit et abbatem eiusdem civitatis ordinavit episcopum . Et de redditibus Tholosani episcopatus eidem episcopo Apamiarum ultra redditus monasterii VI milia librarum Thuronensium parvarum annuatim consignavit. Eodem anno circa principium Maii dum idem papa XII equos auro et argento oneratos de Anagnia mitteret et ducerentur prope Urbem ad duo miliaria iuxta domum de Sabello, que Capud de Bove vulgariter nominatur, Stephanus de Columpna dictos somarios cepit et secum ad civitatem Penestrinam perduxit. Ob quam causam papa turbatus mirabiliter fuit.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
