# World Chronicle 1273-1456 1.6.pr.31-46

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 1.6.pr.31 to 1.6.pr.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.6.pr.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.6.pr.31

Et super hoc idem Bonifacius edidit constitucionem et decretalem de scismaticis Libro VI. Ad succidendos et cetera. Predicti vero Iacobus et Petrus fugientes a facie Bonifacii persequentis multo tempore latuerunt, donec idem Bonifacius fuit mortuus. Eodem anno quinto nonas Marcii, pontificatus sui anno quarto, idem Bonifacius fecit publicari sextum librum decretalium, quem per III magnos et sollempnes viros fecerat compilari, plura nova constituens. Reconciliavit quoque sibi et ecclesie Alfonsum regem Arragonie et a sentencia excommunicacionis absolvit et regnum Sardinie sibi concessit sub certis condicionibus et pactis. Eodem anno idibus Augusti 1298. canonizavit Lodovicum quondam regem Francie eumque cathalogo sanctorum confessorum sociavit. Eodem anno Adolfus imperator ab Alberto duce Austrie bello campestri occiditur electoresque Albertum predictum elegerunt. Anno Domini MCCXCIX. Bonifacio Reate cum sua curia residente dominica prima adventus in festo Andree incepit vehemens terre motus per X dies, licet non continuos, qualem et quantum nullus tunc vivens viderat prius. Diruit multa edificia in plerisque locis multosque peremit multisque diebus et noctibus perduravit, per plures vices die ac nocte timoremque non modicum incussit pape et cardinalibus et toti curie. Confugitque papa ad claustrum Predicatorum, qui altiori et solidiori loco positi erant, ubi in pratello claustri facto tentoriolo festinanter de subtilibus asseribus conquievit. Homines vero nocte ibant et fugiebant ad campos sub divo manentes, ne edificia super eos corruerent formidantes et timore magno expectantes. Cadebantque passim homines et iumenta, cum terra tremeret et motibus nutaret insolitis. Eademque ebdomada pridie nonas Decembris papa constituit IIII cardinales. Post hoc Albertus rex misit ad dominum papam petens confirmacionem, quam papa tunc quidem repulit, sed post IIII annos confirmavit, scilicet MCCCIII., subiciens eidem regnum Francie sicut et alia regna. Anno Domini MCCC. papa Bonifacius concessit plenam indulgenciam omnium peccatorum omnibus visitantibus limina Petri et Pauli apostolorum et facientibus ibi quindenam infra annum ipsum.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
