# World Chronicle 1273-1456 1.6.pr.61-72

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 1.6.pr.61 to 1.6.pr.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.6.pr.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/1.6.pr.61

Propter quod idem pontifex anno sequenti MCCCIII. movit litem ipsumque excommunicat indirecte, quia non permittebat aliquem exire de regno versus Romam libere nec pecuniam asportare. Ob quam causam idem Bonifacius Albertum regem Romanorum, cuius eleccionem ante repulerat, in imperatorem confirmat subiciens eidem regnum Francie sicud alia regna. Propter que facta idem papa eodem anno miserabiliter periit. Nam in vigilia nativitatis beate Marie, dum papa Anagnie in patrio solo ac civitate proprie originis cum sua curia resideret, ubi tutus amplius esse merito crederetur in gente sua, populo et nacione, per Sarram de Columpna et Wilhelmum de Nongareto, regis Francie militem, consciis domesticis suis proditus fuit captusque atque detentus per marescallum et alios milites. Et thezaurus suus et ecclesie depredatus et asportatus non sine ignominia magna et dedecori grandi. Cardinales vero timentes relicto eo fugierunt exceptis domino Petro Hyspano Sabinensi et Nicolao Hostiensi episcopis. Huius capcionis et sceleris vexillifer fuit predictus Wilhelmus de Nongareto de Sancto Felice Tholosane dyocesis complicibus et consentaneis Columpniensibus , ex quibus olym duos decapellaverat cardinales. Super ipsum itaque Bonifacium, qui reges et pontifices ac religiosos clerumque et populum horrende tremere fecerat et pavere, repentine timor et tremor, dolor uno die pariter irruerunt. Aurumque nimis siciens aurum perdidit et thezaurum, ut eius exemplo discant superiores prelati non superbe dominari in clero et populo, sed forma facti gregis ex animo curam gerere subditorum plusque amari appetant quam timeri. Statim cives de Anagnia Sarram de Columpna fecerunt dominum civitatis. Et ipse fecit capitaneum dominum Andonolphum. Eodem die dominus Wilhelmus de Nongareto cum multis baronibus de Campania in camera ipsius pape, ubi ipse in pede lecti sui sedebat in pontificalibus habens unum cottanum cum se et super eo crucifixum, per quendam bastardum Symonem de Villa Regia fecit legi quosdam articulos criminosos contra ipsum.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
