Latin
1.6.pr.73 to 1.6.pr.85
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.6.pr.73-85
Not analysed yet
Et fuit sic usque in diem Lune. Medio tempore, scilicet die dominica, Romani in Urbe dum scirent papam ita captum esse, dominus Petrus de Sabello, filius domini Luce de Sabello, tunc miles, qui miliciam a marchione, fratre ipsius pape, susceperat, patri suo, domino Luca de Sabello, supplicavit, ut miliciam aufferret ab eo et ipsum demilitaret. Quod et factum fuit die Lune in terciis in miliciis sancti Angeli in presencia nobilium et magnatum /urbis Rome. Ibi fuit demilitatus. De Anagnia vero Romam perductus XXXV. die a capcione sua in lecto doloris et amaritudinis positus inter angustias spiritus, cum esset corde magnanimus, obiit Rome quinto idus Octobris. Tumulatus ad sanctum Petrum, quod sibi vivens preparaverat, sepulcro MCCCIII. Alibi sic legitur: Bonifacius miserabiliter obiit anno Alberti quinto in vinculis. Siquidem regi Francie, quantum potuit, infestus fuit. Unde et constitucionem contra eum edidit, que incipit: Unam sanctam. Rome eciam idem papa domum de Columpna persequens, Iacobum de Columpna et Petrum nepotem eius, cardinales, deposuit. Et constitucionem contra eos edidit et in VI. Libro sub titulo De scismaticis posuit dicens: Ad succidendos infructuosos palmites pestiferos et nocivos, quos sicud ficus fatua domus de Columpna produxit nesciens in semitibus iusticie dirigere gressus suos, ad cor reverti et agere penitentie dignos fructus licet diucius expectatos, Iacobum videlicet de Columpna et Petrum, nepotem suum, olym sancte Romane ecclesie cardinales ,et filios quondam Iohannis de Columpna, fratris dicti Iacobi et patris prefati Petri, pestiferos fautores et sequaces eorum, in virtute Altissimi exsurgentes spiritualiter et temporaliter duximus contra eos procedendum et cetera. Igitur rex Francie et domus de Columpna Rome, quia nec rex Francie sine illis in Urbe poterat nec illi sine rege quicquam talium facere presumebant ,federibus et iuramentis sociantur, mortem et exterminium Bonifacii meditantur.