Latin
1.9.56 to 1.9.61
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.9.56-61
Not analysed yet
Et post predicacionem fecit sub instrumento protestacionem sub hiis verbis: Ego frater Thomas Waleys predicavi premissa publice coram multis et in excusacionem meam dico sic: Dicere animas electorum ante resurreccionem non videre Deum facialiter aut est error manifestus, scandalosus et periculosus ,ut pote de cuius predicacione iam tota ecclesia Dei scandalizatur, aut non. Si sic, videtur, quod debeam excusari, quia urgente me consciencia predicavi talia, si non, paratus sum omnem penam subire michi a quocumque iudice imponendam. Anno autem sequenti MCCCXXXII. magister Thomas dictus Anglicus ab inquisitore ordinis Minorum, sed latenter heretico et fautori heresis de paupertate Christi et de visione animarum separatarum capitur et in conventu fratrum Minorum incarceratur in Avinione et inestimabili inedia propter fidem Christi patitur et persecuciones. Res tandem ad Philippum regem Francorum deducitur, qui convocatis omnibus ad factum illud oportunis prudenter et ut Christianus verus casum dictum persecutus est, ut sequitur in hac littera, quam misit domino apostolico. Sanctissimo patri ac domino, domino Iohanni, digna Dei providencia sacrosancte Romane ecclesie summo pontifici. Vestri devotissimi servi et filii eiusdem miseracione, Petrus de Palude, patriarcha Iherosolimitanus ,Petrus Rogerii, archiepiscopus Rothomagensis, Wilhelmus Bernardi ,cancellarius Parisiensis, Iohannes de Bolenciaco, archiepiscopus Vulcassini in ecclesia Rothomagensi, Nicolaus de Lyra ordinis Minorum, Iohannes de Mentheno ordinis sancti Benedicti, Matheus de Archis, Petrus de Palma, prior provincialis ordinis Predicatorum Francie, Iohannes de Clarocampo ordinis Cisterciensis, Petrus de Casa, prior generalis ordinis Beate Marie de Carmelo, Symon de Mariis, Wilhelmus de Castro Reynoldi, Wilhelmus de Brema ordinis Minorum, Wilhelmus Kalachet ordinis Predicatorum, Olianus Salahadini, Gerhardus de Pergamo ordinis Heremitarum sancti Augustini, Petrus Horle, Nycolaus Boneti, Petrus de Verbena ordinis Vallis Scolarium, Nicolaus de Alexandria ordinis Heremitarum sancti Augustini et Durandus de Aureliaco ordinis Predicatorum ,sacre theologie magistri /cum humilima sua recordacione pedum oscula beatorum.