# World Chronicle 1273-1456 2.1.1-17

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.1.1 to 2.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.1.1

De Rodolfo nonagesimo nono. Rodolfus comes de Habsburch unanimi principum concordia ad imperium eligitur anno Domini MCCLXXIIII. regnavitque annis XVIII. Ottakarus autem ante hanc eleccionem apud electores fortiter laborabat, ut ipse ad imperii dignitatem promoveretur per marchionem Brandeburgensem et per magna munera, quibus electores demulcere sperabat. Siquidem ipsi electores muneribus ad imperium aspirancium miromodo ditati erant. Rodolfus itaque curiam suam apud Norenburg proclamari fecit, ad quam omnes principes venerunt, demptis rege Ottakaro et Hinrico duce Bavarie, qui Romano imperio rebelles erant. Rodolfus de rebellibus questionem movet, iudicium flagitat, sentenciam exoptat. Principes responderunt novam vocacionem fieri debere accusatis ad excusandum. Igitur dieta in Herbipolim proclamatur. Citantur Ottakarus cum Hinrico ad contumaciam excusandam et inobedienciam, sed minime comparent. Tercio in Auspurg citantur, ubi Olumucensis episcopus pro rege Ottakaro comparet, dicens Ottakarum prius non comparuisse, quia in sentenciis excommunicacionis fuisset. Propter hos sermones idem episcopus vix cum magno salvo conductu abiit, Post hoc Rodolfus misit burchgravium Norenburgensem ad regem Ottakarum ab eo requirens ea, que ab imperio detinebat , addiciens, quod iudicio principum perdidisset omnia, que in feodum haberet ab imperio pro eo, quod recto tempore non venisset. Ottakarus respondit dicens, quod uxor sua Margareta gladium laborasset, cum quo Styriam subiugasset. Interea Ottakarus domino Miloto capitaneo Styrie mandavit , ut statim episcopo Salzburgensi guerram moveret pro eo, quod imperatori obediret. Qui statim Frysach obsedit et destruxit dampnaque plusquam XL milia marcarum episcopatui intulit. Ottakarus suis propriis non confidit, castrum cum alienigenis munivit. Et cum percepit, quod homines terre Rodolfo federati fuissent, tunc accepit a dominis Austrie et Styrie, ab unoquoque ipsorum, unum puerum obsidem, quos misit versus Boemiam supra castra. Imperator cum uxore et filiis venit prope Pataviam, de quo Hinricus Bavarie dux multum dolebat, quia promiserat Ottakaro se Rodolfo transitum denegaturum.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
