# World Chronicle 1273-1456 2.1.159-166

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.1.159 to 2.1.166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.1.159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.1.159

Eodemque anno transivit cum ipso contra castrum Wassenburch eiusdem archiepiscopi Coloniensis. Et hoc ipsum quoque castrum capit et destruit. Que omnia comes de Marka facere potuit, cum interim archiepiscopus Coloniensis in castro comitis de Monte, quod novum castrum dicitur, detineretur captivus. Post archiepiscopus obligat comiti de Monte castra Waldenberch, Rodenberch, Mendene, Aspel, Wide et quedam alia. Et sic liberatus abscedit. Comes Gelrie pro liberacione sua dimisit duci ducatum Lymburchensem, quem ducatum idem dux Brabancie emptum a comite de Monte, qui ipsum post mortem comitisse Gelrie, filie ducis Lymburgensis, patrui sui sine herede decedentis, iure hereditario vendicaverat. Anno igitur octavodecimo regni sui Rodulphus rex diem clausit extremum in die divisionis apostolorum sine benediccione imperiali. Et apud Spyram, civitatem Alsatzie, honorifice tumulatur.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
