Latin
2.1.18 to 2.1.35
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.1.18-35
Not analysed yet
Rodolfus Wiennam obsedit, cui Karinthii et Styrii auxilio fuerunt cum comite Meinardo de Tyrolis, cuius filia Elisabet filio Rodolfi matrimonio coniuncta fuit. Rodolfus vineas Wiennensium devastare minatur. Wyennenses privilegia antiqua et iura civitatis firmari petunt et Rodolfo obedire cum Australibus, Styriis et Karinthiis iuramento firmant. Innovatur dieta inter reges in Wyenna principum decreto, ut Ottakarus ad huc feodalia ab ipso imperatore suscipiat, veniente Ottakaro Wyennam, ubi erant dux Lodowicus palatinus, Maguntinus, Salzpurgensis, Ffrysingensis, Basiliensis episcopi et multi principes ,per quos conclusum erat Ottakarum in feodum ab imperatore recipere. Igitur imperator sedit, sceptrum imperiale dextra tenet, Ottakarus genua coram eo flectit, se de regno Boemie humiliter infeodari supplicat pariter et de Moravia duo iuramenta prestando, /unum iuramentum secundum consuetudinem feodalium, aliud in confirmacionem concordie. Et fecit renunciare omnibus terris, de quibus se Rodolfus intromiserat, et quod filios principum, obsides ,absque mora liberos remitteret. Ffacta est hec concordia in die sancte Elizabet, quam ante anni complecionem rex Ottakarus interrupit, quam principes resarcierunt anno sequenti. Ottakaro Pragam venienti ab uxore blasphemiis afficitur ,concordia improperatur. Ottakarus in iram commovetur . Rodolfo scribit ulterius se ei numquam serviturum, nisi Wyennam, Austriam, Styriam et Carinthiam restitueret. Ob quam causam principes sui ipsum reprehenderunt dicentes : Videatis, domine rex, quomodo iuramentis et litteris vestris desuper confectis in hoc stare possitis honorem vestrum servando. Rex respondit: De hac re nolite amplius loqui. Si propter hoc corpus et animam, honorem et bona perdere deberem, volo, ut littere concepte dirigantur, quia uxor mea obprobriosis suis verbis me lacessivit. Principes iterum Ottakarum increpabant dicentes mulieres longos crines et brevem animum habere. Hiisque utiliora et meliora preponere debetis. Igitur consilio principum mulieris subsannacio prevaluit. Concepte littere Rodolfo diriguntur. Rodolfus sapienter respondit.