Latin
2.1.54 to 2.1.79
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.1.54-79
Not analysed yet
Ottakarus divisit suum exercitum in VI partes. Quibusdam Boemis pependit auris de eo pro eo, quod ipsos in amicis ipsorum perturbasset. Prima pars Ottakari fuerunt Boemi, secunda Moravi, tercia Mysnenses et Thuringi, Polonorum propter multitudinem II partes. Ottakarus accepit in partem suam Saxones et Bavaros, quibus Hinricus dux Bavarie indulsit amicos querere. Clamor Teutonicorum fuit: Omni die imperium Romanum. Clamor vero Bohemorum fuit: Bute veslo! Bracho! Postea fuerunt cassides supra ligati. Igitur in prima acie Theutonicorum fuerunt Australes. Et in prima acie Ottakari fuerunt Boemi, in qua fuerunt DCCCL equi cooperti. Quibus congressis, in tantum bellabant ,quod unus I miliare peroptime equitasset. Tandem imperiales acies Boemorum fortissime pertranseuntes ab utroque latere, Boemorum tantam multitudinem sternebant, ut viridis merica rubicundo sanguine inficeretur. Dominus Haslawer fuit Teutonorum vexillifer et annosus vir C annorum. Teutoni omnes fortiter preliabant. Verumtamen si Styrii non affuissent, infirmi fuissent. Dominus Herbordus de Fullenstayn in parte Boemorum fuit, qui pro nece Rodolfi instetit, promissionibus maximis et muneribus Ottakari persuasus . Quem Rodolfus per fenestram cassidis pupugit in mortem. Deinde labore magno populum comprimentem se pertransiens ad Ottakarum pervenit. Ottakarus tam valide Rodolphi equum percussit, ut de ipso cadere compelleretur. Cui subito equum reascendendi auxilium affuit. Deinde venit Cappeler cum sua custodia et violenter Boemos pertransivit, ita quod Boemi omnino iam desperarent. Ottakarus habuit ad huc I aciem non fatigatam, quos vocavit dicens iam supremam necessitatem imminere. Dominus Milot, huiusmodi aciei capitaneus ,cogitare cepit, quomodo rex fratrem suum in turri igni combussisset in Aychorn. Qua de re cum suo cumulo recessit, Ottakaro rege in periculo dimisso. Igitur postquam Ottakarus meliores de suis perdidisset, cogitavit cum IIII de suis abire. Hec aliqui videntes, quibus ante malefecerat, de Styria festinato singulariter post eum vadunt.