Latin
2.10.14 to 2.10.28
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.10.14-28
Not analysed yet
Papa promittit, sed suasu Placentini cardinalis promissa non implevit. Sygismundus turbatur, papam prosequitur ,Placentinum vocat dicens: Places, cui places, michi autem non places. At Placentinus: Rex eris, quibus regnabis, michi non imperabis. Revertitur rex et cum principibus terre Bohemiam ingreditur ,contra ipsos preliaturus, de quibus in libro pontificum plenius continetur. Sigismundus igitur Ytaliam intrat in festo beati Dyonisii anno Domini MCCCCXXXI. ,regnorum suorum Ungarie, Dalmacie, Croacie et cetera XLV. ,Romanorum XXII. ,Bohemie XX. ,spe coronandi in imperatorem ac demum contra Sarracenos procedendi, Terram Sanctam obtinendi. Fuit igitur Mediolani coronatus in die sancte Katherine eodem anno regio dyademate ibi consueto suscipiendo. Deinde Mediolanum exiens usque Senas profectus est non habens in comitatu suo principes electores nec regium exercitum nec apparatum, sed quosdam principes, qui cum ipso latenter Ytaliam intraverant. Primo quidem tamquam mercatores rasisque barbis Ungaricis tam ipse rex quam sui se pro mercatoribus exhibebant. Cui Eugenius scripsit: Adventus tuus nobis acceptabilis esset, si prius Boemos subiugasses. Quibus verbis rex territus et ne venderetur Ytalicis aut traderetur, consilium cum suis habuit, quomodo in Almaniam reverteretur. Et factum est, ut diversis diversa consulentibus unus, cui nomen Nycolaus de Cziiss, legatus ducis Montensis, laicus, qui recenter advenerat de Almania, ad requestam regis consilium dedit, ut rex civibus Senensibus committeret huiusmodi negocium ipsosque legatos ad papam dirigeret, quatinus diversitatem, que inter regnum et sacerdocium vertebatur, componerent . Acceptat /rex consilium. Pro civibus mittit, legacionem imponit, libertatem perpetuam spopondit. Igitur cives inanis glorie cupidi legacionem huiusmodi leti suscipiunt atque cum capitaneo populi cum comitiva sollempni Romam proficiscuntur ,peticionem regis domino apostolico insinuant atque, quod dominari non veniat sed coronari, sapientissime et diserte exponunt. Annuit papa et cum ipsis suos mittit, qui regem conducant.