# World Chronicle 1273-1456 2.2.1-14

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.2.1 to 2.2.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.2.1

De Adolpho, centesimo imperatore. / Adolphus comes de Nassaw, Romanorum imperator a Iulio centesimus , cepit regnare anno Domini MCCXCI., Urbis II MXLII., Teutonicorum CCCCXCI., et VIII annis regnavit. Iste fuit electus in discordia cum Alberto duce Austrie, filio regis Rodulphi, et per eundem Albertum post VIII annos devictus in bello publico et interfectus. Huic Adulpho in regem assumpto, Aquisgrani a Syfrido Coloniensi archiepiscopo in regem Romanorum est consecratus. Et audiens aliquas civitates Alsacie a se defecisse, assumpto sibi Syfrydo archiepiscopo Coloniensi, cum multo exercitu omnia recuperavit et rebelles multos abduxit captivos. Anno quarto Adolphi Iohannes dux Brabancie, qui victor in bello Woring extiterat, interiit per hastiludium in Bare, cui Iohannes filius eius successit. Hic cum Everhardo comite de Marca Reclichusen , opidum archiepiscopi Coloniensis, obsedit, cepit et destruxit, quod de facili potuit, archiepiscopo in vinculis detento. Anno quinto Adolphus regni sui principatum Thuringie emit a Thecemanno marchione pro II milibus marcarum argenti. Qui cum magna potencia intrat Thuringiam et Mysnam pervagatur et omnia recipit castra, multa capit opida et bellis pluribus miliciam multam vi captam optinet et abducit. Sed laboribus omnibus et impensis in totum perditis tandem retrocedit. Anno VI. Adolphi in festo beati Thome apostoli tanta inundacio fuit Parysius, quod ambo pontes cum omnibus super edificatis corruerunt , scilicet anno Domini MCCXCVI. Nam omnia flumina fere Gallie ita enormiter exundaverunt, quod inenarrabilia dampna in suis locis singula intulerunt. In Hollandia quoque multe parrochie cum villis et agris et habitatoribus ita fuerunt absorpte, ut nec vestigium ipsorum aliquod remaneret. Insuper tunc extra muros civitatis Treverensis versus ecclesiam sancti Nichasii in loco omnino sicco et inaquoso , ubi numquam fons visus extitit, eruperunt subito quasi LX fontes tantam habundanciam aquarum evomentes, ut quilibet fluvium faceret, qui in unum concurrentes fluvium et civitatem subintrantes, muros et multa edificia civitatis consumpserunt.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
