# World Chronicle 1273-1456 2.3.16-27

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.3.16 to 2.3.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.3.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.3.16

Nec habet locum, quod dicitur de superbia Gallicana, quod non recognoscat superiorem. Omnia enim hec vana sunt. Ipse enim imperator solus est monarcha mundi et non est aliquis, cui non preest. Et omnia regna mundi tenentur ab eo, sicud omnino de necessitate salutis est omni humane creature subesse Romano pontifici, ut in extravagante: Unam sanctam. Numquid vero Gallici et urbes suas et gentis ritum et lingwagium, quod non est nisi balbuciamentum quoddam lingwe Latine, per gladium Romanorum acceperunt, coacti barbarismi sui deponere ruditatem.? Numquid non Romanis dominantibus eas terras martires beatissimi, Dyonisius et alii, martirio suo decoraverunt ? Hic sol et lux ista tempore ingratitudinis, qüo ipse nobis et nos ei fuimus ingrati, fuit sub nubilo, sed nunc refulsit. Prius quidem fuit sub nubilo superbie et ignorancie. Advertentes autem, quod ipsa lux, hoc abducto nubilo, per humilitatem nos tamquam patrem, qui vicarius sumus Ihesu Christi in terris, recognoscens, a nobis devote confirmacionem eleccionis de se facte sibi postulaverit indulgeri, considerantes eciam, quod idem rex processerit de sanguine Christianissimi regis Rodolphi Romanorum, qui semper fidelis fuit et devotus ecclesie Romane , eleccionem / de se factam confirmamus et ratificamus et supplemus omnem defectum, si quis est in materia vel forma, prominentes eidem aperte, quod ei astabimus in iure imperii reformandi sicuti nobis ipse in iure ecclesie. Postea immediate cancellarius domini regis assumpsit verbum dicens inter cetera: Sicud in universo est causa prima movens, scilicet Deus, causa secunda exequens, celum, tercio finis, sic in ecclesia necessarius est hic ordo: Prima causa movens es tu, pater sanctissime, exequens rex Romanorum, ex quibus bene ordinatis sequitur tercium, scilicet pax in orbe terrarum. Tu vere solus dominus es. Leva manum tuam et elevabitur aquila et exequetur motus tuus.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
