# World Chronicle 1273-1456 2.3.60-76

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.3.60 to 2.3.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.3.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.3.60

Siquidem quia impotens esset ad generandum, in moribus quoque crudelis, crudus et insulsus et incivilis et in re militari veraciter et omnino nullus, omnibus invisus factus est. Unde postea rege Alberto sublato de medio, iste regno proscribatur. Et Iohannes de Lutzelemburch introducitur anno Domini MCCCVIII. Cum enim Henricus rex de Lutzelemburch iam potenter regnare cepisset, primores Boemie filiam regni iuniorem eidem Henrico pro filio suo primogenito Iohanne deferunt et offerunt. Henricus rex, fortuna vultu leto principiis suis arridente, totus spiritu diffunditur. Omen cum puella et regno gaudenter acceptat, puellam filio suo desponsat et eundem filium suum de regno Boemorum sollempniter infeodat, Boemiam cum ipso subintrat, regnum totum potenter occupat, regem alium exactum regno deturbat et exterminat Iohannem filium suum in sedem regni locando. Qui post in regno confirmatus ex dicta puella, sponsa sua, generat filios et filias, quorum filiorum unus, scilicet Karolus, post imperator effectus est. Alius quoque filius, frater Karoli, Margaretam iuvenculam nobilem, ad quam Carinthia devoluta fuerat, uxorem accepit et Carinthiam et Moraviam secum occupat. Filia Iohannis eiusdem nomine Bona post primogenito regis Francie, Iohanni Francorum regi, desponsatur. Anno quarto regni sui Albertus contra archiepiscopos Coloniensem , Treverensem, Moguntinum et contra ducem Brabancie movet guerram propter thelonea, que voluit removere. Comites Iuliacensis et de Marca et cives Colonienses regi favent. Alii ponunt sic: Albertus rex contra ducem Bavarie primo et post contra archiepiscopum Moguntinum potenter descendens castra plura obsidet et ad dedicionem compellit. Post cum magna potencia inter Bunnam et Coloniam castra metatus est. Et ibi pace facta rediit. Et ammota est exaccio theloneorum. Anno quinto Alberti, MCCXXXII., bellum fuit regis Francorum Philippi contra Flamingos in Tornaco, qui ante rebellaverant regi. Cessitque ibi fortuna inopinata Flandrensibus et casus ac ruina Gallicis tam mirabilis quam miserabilis.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
