Latin
2.4.13 to 2.4.24
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.4.13-24
Not analysed yet
Brixa vero civitas diu restitit usque ad sanguinem et stragem plurimam sub anno Domini MCCCII. In quo anno paulo ante festum sancte Lucie Brixienses se reddiderunt et civitatem suam voluntati et misericordie imperatoris procurantibus cardinalibus, qui missi fuerant ad ipsum imperatorem Rome coronandum. Cuius civitatis muros destruxit, valla complanavit et sic victor ad ulteriora conscendit. Inde vero Romam accedens ex commissione Clementis pape quinti a quibusdam cardinalibus coronam imperialem suscepit, quos idem Clemens de Avinione transmiserat, scilicet dominum Nycolaum Hostiensem episcopum, Lucam de Fuscho Ianuensem, et Arnoldum Sabinensem. Et iste ultimus debebat cum imperatore legatus pape in Ytalia remanere, quod imperatoris negocium, quod omnibus non placuit, dirigeret et iuvaret. Res enim nova et dura pariter videbatur quibusdam Ytalicis atque Thuscis et hiis maxime, qui populum regere videbantur, cum XLI annis et amplius a deposicione ab imperio ultima Frederici sine imperatoris dominio perstitissent ,quod eius dominio denuo subderentur, a quo se estimabant in perpetuum plurimi liberatos. Sed tyrannidis grave iugum, quod in cives suos exercuerat, merebatur. Et hoc ipsum minor populus precipue affectabat. Ffuit autem coronatus per tres cardinales supradictos in ecclesia Lateranensi in festo Petri et Pauli apostolorum. Anno Domini MCCCXIII. ,regni et imperii sui anno quinto, XIIII. Augusti obiit apud Bonumconventum, cuius corpus Pysas defertur. Alibi sic legitur: Anno secundo regni sui Henricus ordinatis rebus in Almania transit in Ytaliam advocatus per Veronenses pannis aureis, aurifrigiatis et gemmis ornatis, sericis vestibus et pellibus variis, monilibus et coronulis insuper et frondibus et floribus, diversicoloribus ,aliis quoque preciosissimis et speciosissimis urbem suam in occursum regis adornantes et decorantes iocundissime cum /tympanis et cytharis tubisque et aliis musicis instrumentis et cantibus cum gaudio magno et festivo tripudio quasi divinum quoddam ipsum susceperunt, intantum quod tam letum principium suum et introitum in Ytaliam in auspicium quoddam futurorum successuum et omen prosperum a plerisque putaretur.