# World Chronicle 1273-1456 2.4.25-47

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.4.25 to 2.4.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.4.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.4.25

Mantuani cum Veronensibus in urbe Verona regem, ut dictum est, susceperunt. Alie vero civitates omnes illius patrie, tam magne quam parve, claves portarum suarum cum muneribus maximis regi deferentes, eidem se subdiderunt pecunias in sumptus et miliciam auxiliariam cum gaudio et favore multo ministrantes eidem. Hoc autem anno Verone rex hyemabat. Mediolanenses autem eius cursum audientes terrentur . Veronam et ipsi cum muneribus preciosissimis adveniunt, regi se ipsos Mediolanumque subiciunt. Quod vadat illuc, blandiciis alliciunt , ducatum securitatemque et opem promittunt. Igitur rex Mediolanum proficiscitur. Cum honore multo leticiaque suscipitur. Eo tempore Galiacius, primogenitus Mathei de Vicecomitibus, adolescens amabilis et indolis graciosissime, camerarius erat in domo Philippoldi de Turribus, domini Mediolanensis, utpote iuvenis nobilis et consanguineus eius. Cumque concilium et circumvencionis et quomodo regem perderent in hac domo per nobiles tractaretur, hic ut camerarius et iuvenis hinc inde discurrens non attendebatur neque vitabatur. Quo factum est, ut concilium totum, tempus et locum et modum, quo regem perimere statuerunt, complete sciret. Igitur patri Matheo revelat. Filium cautificans attendere et investigare diligencius imperat. Obedit, redit et eadem que prius denunciat. Matheus regi revelat, detectum spe revelat. Salutem pollicetur, si sibi credat et rem in totum committat. Rex Matheo prebet assensum. Matheus clam totum regis exercitum bene armatum et ad pungnam paratissimum per vicos et plateas omnes circa pallacium regis in domibus locat et abditis. Signumque dat campana pallacii, quod illam audientes erumpant et progrediantur in bellum et omne, quod occurrerit, interficiant . Consilium eorum de Turribus erat sedicionem inter se fingere, per plateas diffundi et regem ad sedandam sedicionem exeuntem quasi casualiter et per infortunium mactare. Tempus igitur ad maleficium advenit. Sedicio commovetur. Armati per vicos et plateas incredibili multitudine diffunduntur, ad pallacium regis usque perveniunt.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
