Latin
2.4.83 to 2.4.99
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.4.83-99
Not analysed yet
Sed antequam claves acciperet, rebus excessit humanis. Ffebre siquidem ardentissima correptus VI. die periit. Et quia multum fuit plectoricus ,toto corpore denigratus est. Propter quod multi mendaciter ipsum veneno /extinctum dicere voluerunt. Quod esse mendacium filius suus Iohannes, inclitus rex Boemorum, dixit. Item germanus Hinrici imperatoris, Baldewinus archiepiscopus Treverensis, inquisicione diligentissima super hoc fideliter habita vivis suis vocibus litterisque sigillis suis roboratis demonstravit universis. Ex hoc loco notavi scriptorem huius cronice de ordine Predicatorum fuisse, qui ordinem suum denigrare non voluit, sed honorare vicioque tanto ut cumque expurgare. Sed in omnibus pene cronicis inveni ipsum per fratrem Predicatorem toxicatum fuisse, ipsumque imperatorem eidem fratri ad Pysas salvum conductum dedisse. Anno Domini MCCCXIIII. ,VII. anno Hinrici, in vigilia beati Andree, sede 〈Romana〉 vacante, obiit Philippus rex Francie anno currente 30. regni sui in castro de Fontebliandi, ubi natus fuerat. Ffuitque sepultum corpus eius apud sanctum Dyonisium, cor vero eius apud Pyssiacum monasterium monialium, quod ipse fundaverat, dum vivebat. Cui successit in regno filius eius primogenitus Ludowicus tercius decimus, quadragesimus quartus in regno Francorum, qui tunc erat eciam rex Navarre. Eodem anno obiit uxor prima domini Lodowici regis Francie, filia ducis Burgundie, que ob crimen adulterii in privata tunc custodia tenebatur. Et post eodem anno ultima Iulii prefatus rex Ludowicus desponsavit sibi in facie ecclesie in uxorem Clemenciam, filiam quondam Karoli Martelli, qui fuit primogenitus Karoli secundi regis Sycilie. Iste eodem anno prima dominica Augusti in festo invencionis sancti Stephani fuit Remis inunctus per archiepiscopum Remensem cum dicta Clemencia. Hic processit cum magno exercitu contra comitem Flandrie, sed cum dedecore est reversus. Hic eciam permisit Iudeos redire in regnum pecunia mediante. Eo tempore circa natale Domini apparuit cometa cursum suum per noctem faciens circa polum comamque longam suam nunc versus occidentem nunc versus orientem et aliquando ad partes alias protendebat .