# World Chronicle 1273-1456 2.5.1333.1-12

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.5.1333.1 to 2.5.1333.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.1

MCCCXXXIII. mortuo domino Henrico de Virneberch, archiepiscopo Coloniensi, XXI. die post eiusdem domini Henrici obitum Iohannes papa XXII. Walramum prepositum Leodiensem , fratrem comitis Iuliacensis, XXVIII. et paulo plus etatis sue agentem annum, quamvis absentem, in Colonia ordinavit archiepiscopum. Qui licet in mundanis, prout tanti principatus sollicitudo requirit, non foret admodum expertus, cum tota sue iuventutis tempora in studiis sollempnibus , videlicet Parysius et Aurelianis 〈expenderat, tamen〉 commendabilis sciencie iuris canonici, in qua facultate licenciatus, extitit. Et in ipsis studiis laudabilibus eiusdem conversacio tante promocionis in maxima parte causa fuit. In principio ergo sui regiminis cunctis adversariis in summa pace 〈rexit〉 per XII circiter annos. Propter quod sub tante pacis amenitate tam clerus quam populus post preteriti temporis longas guerrarum fatigaciones tranquilla temporum felicitate gaudens opulentissime respiravit. Tandem quia invida temporum fata res in eodem statu persistere diu non sinunt, surgentibus quidem extunc ecclesie multis undique guerris tempora mutabantur. Nam plurimi potentes ecclesie contermini, comites et barones, valida inter se facta conspiracione, ceperunt terminos ecclesie inimiciciis, incendiis et rapinis fortiter conturbare. Quo quidem turbine nobile opidum Mendene in ducatu Westphalie situm ab olim ante longa tempora per inimicos ecclesie demolitum funditus est. Sed per ipsum dominum Walramum tunc de novo manu potenti et bellico apparatu reparatum et fortissime munitum per comites Adolfum de Marka et Gotfridum de Arensberch nocturno insultu et pendentibus treugis insperate iterum fuit captum, incensum et destructum. Siquidem bello, quod inter marscalcum Coloniensem et dictum comitem Adolphum actitabatur, treugato et treugis paceque manibus ad manus iuramentisque et litteris roboratis, comes amicabiliter et pacifice cum paucis opidum intravit et consideratis eius infirmioribus ad sua rediit . Nocte vero sequenti IIII coronatorum MCCCXXXV. incautis ingruens opidum furtive subintrat, ipsum incendit, vastat et omnia destruens nulli parcebat.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
