# World Chronicle 1273-1456 2.5.1333.84-98

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.5.1333.84 to 2.5.1333.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.84

Primo duo et post alii duo et sic ulterius graciam suam et amiciciam supplices exposcunt. Secundo XX milia librarum Hallensium solvere sibi circa festum Michaelis et ad expediciones suas quascumque in terra dum taxat cum potencia sua tota venire et ei fideliter auxiliare pollicentur. Post hec in vigilia Cosme et Damiani cum nongentis, quorum CCC erant milites et militares, miserabiliter in Frysia perierunt. Comes enim, priusquam exercitus suus totus naves exiret, Frisonibus precipitanter occurrit in campo cum paucis et diu pungnans viriliter tandem periit capite truncatus. Imperatrix vero et regina Anglorum, ambe sorores comitis, de successione, que scilicet earum comiti hereditarie succederet, dissenciunt. Imperatrix obtinet et cum filio suo Wilhelmo succedit, illa quidem Hannoniam, filius autem Zelandiam, Hollandiam et partem Frisie quilibet sorte sua retinentes. Eiusdem Lodowici temporibus, XIX. anno sui imperii, anno Domini MCCCXXXIII., Karolo rege Francie sine herede mortuo, regnum Francie occupavit Wilhelmus comes de Valeyo, filius Karoli fratris Philippi Pulchri. Contra istum cepit bellum Anglorum. Nam Eduardus rex Anglie iure hereditario regnum Francorum ad se pertinere denunciat. Et ex hiis oritur bellum inter eos. Ad cuius intellectum sciendum, quod rex Francie Philippus Pulcer habuit II filios, scilicet Karolum et Lodowicum fratres. Karolus comes Valeye genuit Philippum et Lodowicus Iohannam filiam. Philippus quoque Pulcher habuit tres filios et unam filiam, quam filiam Eduardus rex Anglorum inclitus matrimonialiter sibi copulavit. Suscepit ex ea Eduardum, post regem Anglorum, et filiam Alienoram et consortem ducis Gelrie. Ffiliis autem tribus Philippi mortuis sine herede regni, quod Deo utique disponente sic factum est, scilicet quod de semine Philippi Pulcri nichil impunitum superesset, qui tam cupidus et avarus et crudelis / in Templariorum delecione et tam impius et immisericors in combuscione pauperum et leprosorum innocencium extitisset.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
