Latin
2.5.pr.1 to 2.5.pr.14
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.1-14
Not analysed yet
De Ludowico quarto rege Romanorum. Lodowicus huius nominis quartus, nepos quondam Rodulphi regis ex filia, Romanorum a Iulio centesimus tercius, cepit anno Domini MCCCXV. ,Urbis II MLXVI. ,imperii Teutonicorum 515. Et XXXIII annis regnavit. Hic fuit electus rex Romanorum in discordia cum Frederico duce Austrie, filio quondam Alberti regis. Siquidem archiepiscopus Moguntinus, dux Saxonie et comes palatinus Reni et marchio Brandenburgensis istum elegerunt tempore ad hoc statuto per illum, qui de iure et antiqua consuetudine regni potuit, hoc est per comitem palatinum Reni, et in loco a temporibus antiquissimis consueto. Post hoc nec loco nec tempore debitis archiepiscopi Coloniensis et Treverensis Fredericum elegerunt. Et eleccionem Lodowici viciare studentes dicunt eum tantum duas voces habuisse et sic in eleccione et per eam nichil iuris habere. Si enim IIII habens voces eleccionem habet perfectam, ut servatur, sequitur, quod per duas voces tantum eleccio nichil iuris acquiritur. Sane cum Rodulfus Saxo in eleccione /regis prioris Hinricum de Lutzelenburch pie memorie nominaverit in regem, dicunt, quod eleccio nunc non ad eum, sed ad ducem Saxonie inferiorem pertinuerit. Volmarus eciam marchio Brandeburgensis absens eligere non potuit nec debuit, ut videtur. Et dato quod potuerit, tamen Lodowicum non corde nec proprio ore, sed cirumvencione et nesciens per os alterius nominavit. Ffredericum autem corde et animo ac proprio ore regem desideravit habere. Unde et Fredericus vocem trium principum habuit. Electoribus enim ad eleccionem convocatis, cum marchio dictus occasione quacumque venire nollet aut non posset et tamen Fredericum ducem Austrie regem habere gestiret, instrumentum sollempniter confectum et sigillo suo maiori roboratum misit ad eleccionem per fidelem suum strennuum militem Nicolaum de Book, attamen et occulte tradens fidei sue membranas, eodem sigillo sigillatas, quibusque 〈quia〉 passibus ambiguis fortuna volubilis errat, uteretur, ut res expostularet.