# World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.124-126

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456, 2.5.pr.124 to 2.5.pr.126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.124

In qua constitucione dicitur sic: Quia quorundam mentes sic pater mendacii dicitur excecasse, quod nostris constitucionibus, quarum una incipit Ad conditorem canonum, alia vero Cum inter nonnullos etcetera, utique tam cum fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus quam cum multis archiepiscopis, episcopis aliisque ecclesiarum prelatis nec non et cum pluribus / sacre theologie magistris et utriusque iuris professoribus deliberacione prehabita diligenti digestis ac de premissorum fratrum nostrorum consilio promulgatis non absque multa temeritate plectibili nisi sunt detrahere et nituntur ac veritatem, quam continent , per falsas insanias obfuscare, et solutis in eadem constitucione omnibus fratrum Minorum racionibus et argumentis concludit sic in fine: Nos itaque, ne fabricatores mendaciorum huiusmodi et eciam assertores de tam pestifera, erronea et dampnata doctrina confutacione et confusione omni utique digna gloriari valeant et alios trahere in errorem ausu nephando ac petulancia improba ausi defendere publice fuerint dampnatam per constitucionem predictam heresim ac eciam approbare, quod Christus et eius apostoli in hiis, que habuisse leguntur, tantum habuerunt absque iure aliquo simplicem usum facti – ex quo, si verum esset, sequeretur usum Christi non fuisse iustum, quod profecto blasphemiam continet et est catholice fidei inimicum – cum hoc de pertinaci animositate ac erronea non sit dubium processisse , omnes et singulos, qui verbo aut scripto per se seu per alium vel alios talia publice presumpserunt, ipsosque, qui eos instruxerunt in talibus et, ut premissa facerent, docuerint, in dampnatam incidisse heresim ac ut hereticos vitandos fore de fratrum nostorum consilio declaramus . Si quis autem dampnatas per constitucionem Cum inter predictam hereses vel ipsarum alteram deinceps scienter 〈verbo〉 vel scripto defendere vel approbare presumpserit, de fratrum eorundem consilio decernimus , ut tamquam hereticus ab omnibus vitetur. Ad huc quod constitucionem nostram Ad conditorem canonum supradictam insano ausu et impungnare nisi sunt, sicut fertur, districcius de eorundem fratrum consilio inhibemus, ne quisquam contra diffinita, ordinata seu facta per ipsam verbo vel scripto scienter approbet aliquid vel defendat.

---

Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip.
